Aloisii Miraglia oratio ‘De causis corruptae institutionis Latinae (Malacae a. 2014 habita)’ a sodalibus Circuli Gaditani exscripta atque annotationibus et indice nominum ab Alexandra Ramos instructa

Alexandra Ramos Maldonado (coord.), Angelus Custodius López, Viola Pérez Custodio , Eduardus Pinarius González (magistri), Daniel Sainz Morales, Adamus Gil-Bermejo, Franciscus Weber Ruiz (discipuli) fecerunt.  

Vniuersitas Studiorum Gaditana 
Circulus Latinus Gaditanus 
Hispania

***

         Hanc orationem ab Aloisio Miraglia inter X Conuenticulum Hispanicum Societatis “Cultura Clásica.com” d. 10 m. Maii a. 2014 Malacae habitam, cui titulus «De causis corruptae institutionis Latinae» est, sodales nonnulli et condiscipuli Circuli Latini Gaditani ac Facultatis Philosophiae et Litterarum in Vniuersitate Studiorum Gaditana exscripserunt pro modulis suis, annotationibus et indice nominum instructam. Gratias enim agimus summas Aloisio non solum pro tota acroasi, sed praesertim pro uerbis comissimis ad Circulum Gaditanum eiusque sodales prolatis hac in oratione. Volumus autem hanc exercitationem dicare, Aloisii pace, utrique homini: primum Annae Elissae Radke, magistrae Germanae humanissimae et poetriae optimae, quippe quae per rete omnium gentium quaesiuerit acroasim exscriptam, quam libenter parauimus pro eius Latinis carminibus ad Circulum nostrum eiusque moderatricem dedicatis; deinde Gulielmo Montes Cala, professori Cathedrario Philologiae Graecae et moderatori Instituti Philologiae Classicae in Vniuersitate Studiorum Gaditana, utpote qui ex initio propositum nostrum fidem tribuerit, sed Parcae fatalia nentes stamina noluerunt ut ille inceptum hoc uideret absolutum. Gratias quoque habemus multas Alfonso Zunica, discipulo optimo Murciano hac in oratione locum habenti, quod menda correxit nonnulla atque aliquot locos exscriptos in melius uertit. Veniam in antecessum petimus Aloisio, si forte nos in magnis mendis atque erroribus multis incidissemus, unde etiam a lectoribus candidis beneuolentiam petimus, si uerba optima magistri Miraglia ex tempore dicta aliquatenus praeposterum nunc uideatur euoluere scripta, sed fideles esse uoluimus sermoni extemporali praesidis Academiae Vivarii Novi eiusque orationi ardenti ac concitatae, more fluminis uno ductu fluenti, qua admirabilior est nulla.

                Exercitatio haec facta est auspiciis ac stipendiis Vniuersitatis Studiorum Gaditanae intra propositum Sal Musarum inscriptum, cuius sigla uulgo AAA-14-003 sunt.  Inspicietis quaesimus Aloisii Miraglia imagines sonoras et mouentes una cum hac oratione exscripta in loco retis uniuersalis qui est: URL <http://youtu.be/0ysq6Yy-T4s> [Vltima inspectio: 24/07/2014]. Immemores ingrati esse nolumus nominis Iacobi (Santiago) Campo collegae caro, qui memoriae arte factae mandauit imagines illas, sine quibus opus hoc et utilissimum et iucundissimum omnibus linguae Latinae cupidis fieri non potuisset.

***

 

        Aemilius Canales verba dicit aditialia: “Les dejo con Ignacio y con Luigi, cuya conferencia se va a llamar ‘De causis corruptae institutionis Latinae’. Muchas gracias.”

     0:19 [1] Bene, gratias vobis, quod iterum fortasse multi vestrum iam taedio aficiuntur neque cupiunt nobiscum garrire. Sed conabimur breviter illustrare quae sint causae, nostra quidem sententia, cur institutio Latina tam graviter sit afflicta his novissimis annis.

 Videtis locum notissimum depromptum ex Laurentii Vallae Elegantiis. Nonne? Et quid dicit Laurentius hoc in loco?:

 “Quis litterarum, quis publici boni amator a lacrimis temperet, cum videat hanc eo in statu esse quo olim Roma capta a Gallis? Omnia eversa, incensa, diruta, ut vix Capitolina supersit arx. Siquidem multis iam seculis non modo Latine nemo locutus est, sed ne Latina quidem legens intellexit: non philosophie studiosi philosophos, non causidici oratores, non legulei iurisconsultos, non ceteri lectores veterum libros perceptos habuerunt aut habent, quasi amisso Romano imperio non deceat Romane nec loqui nec sapere, fulgorem illum Latinitatis situ ac rubigine passi obsolescere” (L. Valla, In sex libros Elegantiarum praefatio)

     Haec omnia nostris temporibus eodem modo fortasse sunt, fortasse eveniunt multis in locis, praesertim Europae et Americae: “Omnia sunt eversa, omnia sunt incensa, omnia sunt diruta, vix Capitolina superest arx”. Singulis diebus nobis… ad nos in Vivario Novo degentes perveniunt epistulae, quibus  amici et Latinitatis et linguae Graecae studiosi postulant auxilium: “Subsignate quaeso ad provocationem ad eos, qui sedem ac gubernaculum Reipublicae [tenent], qui volunt abolere Cathedram Latinitatis in nostra Universitate! O quaeso opem ferte amici, quia  hic volunt  omnino abrogare studium linguae Latinae in Lyceis et in scholis et ita porro.” Ergo talis barbaries nostris temporibus non solum viget, sed eundo vires acquirit et in dies videtur grassari magis in nostra Europa. Sed postquam Valla talia scripsit, res floruerunt in tota Europa.

 2:15 [2] Vives vester scripsit epistulam ad Erasmum et qua epistula significavit se ivisse  Parisium (id est, Lutetiam Parisiorum) et dixit: “O quanta mutatio!  Quae mira mutatio facta est hic! Nunc ubi barbaries dominabatur, ibi Athenae novae florent”.

 Et idem dixit Rabelasius et Erasmus saepissime et locuti sunt de illa Renascentia Litteraria. Quomodo fecerunt isti homines, ut statu tam aflicto, tam gravi, pervenirent ad summum cacumen ad quod litterae Latinae pervenerunt in nostra Europa recentiore?

3:00 [3] Sed videamus quid factum sit… Videatis Klüpfel quid scribat anno millesimo septingentesimo nonagesimo nono sive undemilleoctingentesimo (1).  Et quid scribit? Iterum, iterum res iacent, iterum litterae neglectae iacent, iterum barbari vagantur per Europam. Ergo fortasse illi qui humanistae dicuntur humanitatis restitutores, qui floruerunt inter decimum quintum et duodevigesimum saeculum, non potuerunt omnino devincere tales copias barbarorum, qui ad fines litterarum… rei publicae litterarum stabant atque tremebant, ut ingrederentur atque iterum rerum potirentur. Ecce anno milllesimo septingentesimo nonagesimo nono iterum res gravissimo in loco sunt.

4:00 [4] Ergo videamus quid factum sit tunc temporis, id est ante saeculum decimum quartum, dicamus, quo saeculo Petrarca coepit restituere et quid postea possimus videre, id est, utrum sint quaedam analogiae, quidam parallelismi qui dicuntur, quibus fulti possimus etiam intellegere qua via, qua ratione possimus mederi iis malis, quibus nos afficimur.

4:37 [5] Ecce vester Vives. Quid dixit Vives? Ecce aliquid sat magni momenti, id est, homines qui Latine loqui conabantur, soloescismis orationem conspurcabant, conspurcabant soloecismis orationem, verbum de sermone vernaculo mutuabantur. Nunc etiam fortasse sunt qui hoc facere soleant et etiam hoc nocet vehementisssime. Non credo esse tamen primam causam cur corruptae sint litterae Latinae et praesertim earum institutio in nostris scholis. Sed est tamen quaedam causa consideranda. Potest quaeso transire… Videtis quid dicat illic?:(2)

“Sed quum iam Latina lingua prope tota interiisset, viderentque plausibile, et venerandum, magnique ad opinionem ingentis eruditionis momenti horrenda barbarie, et soloecismis orationem conspurcare, unusquisque ad exprimendum quod volebat, verbum de sermone vernaculo mutuabatur, alias quod decorum crederetur, si quam pessime Latine loqueretur: alias quod expeditius: interdum quoque quod meliore quidem voce non carebat quidem, sed non esset intellecta. Itaque malebant aliqui iuxta vetus dictum imperitius loqui, modo apertius. Nata est hinc barbaries non una, sicut una erat Latina lingua, verum sua cuique nationi et genti. Aliam ex suo vernaculo invexit Hispanus, aliam Italus, aliam Gallus, aliam Germanus, aliam Britannus, nec hi mutuo intelligebant” (Io. Ludovicus Vives).

5:46 [6] Id est, cum non invenirent vocabula, non essent ad manum, non essent in promptum, non venirent ad buccam vocabula vere Latina, non dubitabant homines ex suis linguis vernaculis vocabula deprompta in Latinum transferre, ita ut Latinis fere vestibus sed pannosis quidem (Dii boni, quantum!) convestirent et vocabula emendicata quaeque emendicati erant ex lingua Latina.

6:20 [7] Corderius, qui paulo post scripsit, dixit (3):

“Nostros autem fere cum suis condiscipulis aut Gallice semper garrire: aut si Latine loqui tentarent, non posse tria verba bene Latina continuare: idque tam inepte et rustice facere, ut omnino satius foret abstinere” (M. Corderius)

quod idem scripsit doctissimus quidam vir nomine Ijsewijn (4) -nisi fallor vidi Theodoricum [Sacrè] hic in sellis sedentem-(5).

6:52 [8] Et videtis quid scribebat Corderius, qui scripsit librum De emendatione Latinae linguae (6) et etiam collegit sententias, quas ipse suis auribus audiverat ex discipulis et magistris Universitatis Sorbonensis. Sententiae erant tales:

“parvus garsonus bavat super sese; capis me pro uno alio; vadamus ad pormenandum nos; ego bibi unum magnum vitrum totum plenum de vino; ego mallem quod tu esses crepatus” (M. Corderius).

7:21 [9] Tales erant sententiolae, quae pervagabantur per illa conclavia et per illa atria Universitatis Sorbonensis. Et certe talis Latinitas non est Latinitas. Ergo falluntur et nos fallere volunt ii, qui iam inde a saeculo duodevicesimo coeperunt dicere humanistas corrupisse Latinitatem et fecisse ut Latinitas moreretur. Dicunt enim humanistas congelasse hanc Latinitatem et vetuisse quominus posset vere vivere et, sicut omnes linguae vivae, etiam  mutari tempore. Sed hoc non est mutare linguam Latinam,  hoc est  perdere linguam Latinam, quia una est virtus linguae Latinae, posse  nos non solum cum aequalibus nostris colloqui, sed etiam cum iis, qui nos praecesserunt in hac vita mortali, posse ingredi in rem publicam litterarum. Non tanti est habere aut certe… potest habere fortasse alium usum etiam, id est sicut Zamenhofiani (7)  illi somniant de lingua una et universali, fortasse lingua Latina potest etiam, sicut ego nunc vos adloquor Latine, certe multi alii  poterunt hoc facere, et haec virtus est magna, sed longe maior est illa virtus, quae coniungit facultatem loquendi cum aequalibus cum facultate loquendi cum iis qui, ut scripsit Petrarca, multis ante nos saeculis in terra versi nobiscum vivunt, habitant et colloquuntur.

9:01 [10] Ergo si unusquisque inducit vocabula et mutat syntaxim et facit ut lingua Latina adeo corrumpatur, ut non iam sit illa lingua, qua usi sunt homines per saecula et aetates, tunc virtus vera huius linguae periit. Ergo caveamus. Humanistae restituerunt verum usum linguae Latinae, fecerunt hanc linguam non mortuam, sed inmortalem, neque vivam neque mortuam, quia si viva esset, lingua Latina mutaretur identidem et nemo posset frenare, cohibere has mutationes. Et contra cum mortua sit, quasi apotheosim passa est, nonne? est relata apud deos inmortales, numquam morietur, quia est illa lingua qua usus est Cicero, est illa lingua qua usus est Valla, est illa lingua qua usus est Vives, est illa lingua qua usus est Pascolius (8) et, quantum possum, est lingua, qua ego et professor Hazel (9) ante me locutus est.

10:10 [11] Sed ego vidi, et video adhuc, nonnullos qui linguam Latinam perbene callent (hoc est mirandum), illi perbene callent linguam Latinam: sunt doctissimi viri, qui tamen eligunt, volunt uti quodam genere linguae, quod omnino decessit atque declinat abusu scriptorum et, exempli gratia, pro ‘panno’, pro ‘textili’ et pro alio quodam vocabulo, quo usi sunt scriptores antiqui et renascentium litterarum, recentiorum temporum  utuntur vocabulo perquam raro, quod tantummodo in lexico Cangiano (10) inveniri poteritis. Est ‘drappus’. Cur ita placet? Quia, ut videtis, Catalaunice dicitur «drap», Dalmatice «drap», et cetera…:

  • Catalan: drap
  • Dalmatian: drap
  • English: drape
  • French: drap, drapeau
  • Italian: drappo
  • Portuguese: trapo
  • Russian:  Aran (drap)
  • Spanish: trapo

11:20 [12] Et ergo illi quid cogitant? “Si volumus habere linguam universalem, quam omnes intellegere possint, eligamus illud vocabulum, quo usi sunt fortasse quidam obscurissimi monachi saeculo septimo aut octavo post Christum natum et hoc modo lingua iterum valebit, vigebit”. Falluntur, quia hoc modo morietur. Neque illa est lingua Latina, sed est lingua fortasse Gallica translata aut convestita vestibus Latinis, sed quam male!, sicut illi pumiliones, qui in cena prodeuntes cupiunt videri reges et sua ridicula, quasi ridiculis vestibus induti sunt, ut moveant risum. Ergo talia sunt vitanda, mea sententia, et hoc dico, non sicut quidam credunt, ut imponam aut tantummodo proponant difficultatem. Si quidem utimur hisce vocabulis, numquam poterimus revera intellegere scriptores. Sed proponam alia, quae pertinent…

12:38 [13]  …quae pertinent ad vocabula nova inducta ab iis, qui Latinitatem servare volunt. Et dicunt: “O Aloisi, quid est? Quae est ista mira mutatio mentis? Tu nunc impedis, prohibes, quominus utamur vocabulis recentioribus aut vocabulis novis?” Deus avertat! Non impediam neque umquam impediam, quia per totam historiam litterarum Latinarum vocabula nova sunt inducta et vocabula nova debent induci propter id quod dixit hic Erasmus, id est, quia nisi induxerimus nova vocabula, numquam poterimus revera de rebus, quae nunc sunt et quae ad nos pertinent, colloqui inter nos. Sed id velim, ut haec vocabula vere Latina sint. Quid significat vere Latina, si scriptores antiqui non usi sint?

13:37 [14] Conamur aliquot exempla. Si id quod semper audio, dictum in ore omnium, si homines dicunt ‘Interrete’, <…cogitare…> ‘inter’ in lingua Latina posset significare id, quod in nostris linguis significat “internacional”, et credunt ‘interrete’ significare “rete omnium gentium”. Sed quantum distat hoc a natura et indole linguae Latinae, ubi vocabula, quae per ‘inter’ construuntur, semper significant ‘spatium inter duas res’, sicut ‘interludium’ ‘interregnum’ ‘internodium’ et alia huius generis. Ergo quid est ‘Interrete’? Si qui Romanorum  aut etiam eorum hominum, qui aetate Vivis vivebant, resurrexisset et audivisset hoc vocabulum, quid statim eis in mentem venisset? Venisset ‘spatium inter duo retia’, id est quasi via, quae est septa duobus retibus. Ergo talia sunt vitanda et possumus vitare, quia satis est dicere ‘rete universale’ aut ‘rete omnium gentium’. Et multa alia huius generis occurrunt, quae sine dubio sunt eiusdem generis.

15:00 [15] Si dicimus ‘anabathrum’ pro ‘cella scansoria’ et postea discipuli nostri inveniant apud scriptores antiquos (quia est vocabulum antiquum), putabunt etiam apud eos hoc significare, sed apud eos significat ‘suggestum’, sicut ille est, in quo ego nunc sum: illud est ‘anabathrum’. Ergo cur debemus detorquere vocabulum ad significationem, quam numquam habuit antiquitus? Tantummodo ut confundamus mentes. Sed quod ad singula verba minoris momenti est, si comparamus cum syntaxi.

15:40 [16] Audio identidem homines dicentes, (quia pro dolor! isti homines doctissimi quidem sunt, repeto, sed non tam bonos habuerunt magistros interdum, et quosdam qui pontificant et qui non tam diligenter res excusserunt), si audio homines dicentes: “infeliciter hoc tempore…” aut “feliciter hoc tempore in Europa nulla bella sunt”, quid credunt se dixisse? Credunt se dixisse: “feliciter accidit ut nunc nulla sint bella in Europa’. Non tamen hoc dixerunt Latine, dixerunt: ‘In Europa sunt adhuc bella’, sed ‘nullum bellum’ est ‘nullo bello nos Europaei victores discedimus’, quia hoc significat ‘feliciter nulla bella sunt” id est, ‘nulla bella geruntur feliciter’, ‘omnia bella geruntur infeliciter’, id est ‘non prospero sucessu’. Si discipulus assuescit hoc modo loqui, cum inveniat ‘infeliciter’ apud scriptores antiquos, non iam intelliget illud esse adverbium, quod  mutat sensum verbi, non sensum totius sententiae. Et ergo hoc cadit etiam in falcutatem legendi scriptores, quae debeat esse prima meta saltem omnium, qui docent: nos docemus in scholis, in Universitatibus aut privatim et volumus efficere ut dicipuli nostri perveniant ad gustandam alimoniam scriptorum. Ergo oportet quodam modo conformemus linguam nostram ad illos scriptores.

17:30 [17] Videtis. Ergo repeto. Vocabula nova sunt inducenda. Est quam plurimum loquendum de rebus, quae ad nos pertinent. Sed tamen non solum iis vocabulis, quae sapiant Latinitatem, sed etiam ita ut Latinitas non amittat illam suam peculiarem notam, quae quidem per saecula fuit lingua, qua homines locuti sunt de rebus, dicamus, altioribus, id est, nos in Vivario Novo cotidie loquimur etiam de nugis, quia iuvat uti lingua Latina etiam confabulando cum amicis. Sed tamen  non credimus hunc esse finem, scopum, propositum, metam, ob quam nos Latine loquimur Si hoc crederemus, arbitror omnes consentire, si hoc crederemus, non dubitandum est quin multi melioris mentis nos detrudere velint in nosocomium aut in frenocomium. Curnam debemus loqui Latine? Ad exercendam hanc linguam. Et cur debemus exercere hanc linguam? Ad legendos scriptores. Et cur debemus legere scriptores? At de hac re in fine loquar. Illic est vera quaestio. Cur debemus legere scriptores?

19:10 [18] Legistis locum Erasmi. Erasmus dixit (11):

[“Tu negas quenquam bene dicere, nisi Ciceronem exprimat; at res ipsa clamitat, neminem posse bene dicere, nisi prudens recedat ab exemplo Ciceronis. Quocunque me verto, video mutata omnia, in alio sto proscenio, aliud conspicio theatrum, imo mundum alium. Quid faciam? Christiano mihi dicendum est apud Christianos dereligione Christiana: num vt apte dicam, imaginabor me vivere ætate Ciceronis et in frequenti senatu apud patres conscriptos in arce Tarpeia dicere, et ex orationibus quas in senatu dixit Cicero, voculas aliquot, figuras et numeros emendicabo?” (Erasmus)]

Ego in alio sto theatro, in alio proscenio, ante me video alios spectatores. Ergo non potero loqui tantummodo voculis emendicatis a Cicerone, et necesse erit innovare, etiam totam structuram linguae.

Idem dixit Iordanus Brunus Nolanus (videtis) (12):

[“…Pro novitate.

(Si sit opus) rerum, quocumque e fonte trahantur

Commodius, vocum authores erimusque novarum.

Grammatici verbis, at nobis verba ministrent,

Ii observent usum, quem nos indicimus ollis” (Iordanus Brunus Nolanus)]

Innumeros alios [locos affere?] possem, hic fortasse dies deficiat, si forte velim afferre omnes locos eorum, qui inde ab antiquis temporibus (id est, inde a Cicerone et Horatio) usque ad tempora recentissima hanc necessitatem laudaverunt et bonis luminibus illustraverunt.

20:00 [19] Sed videtis. Lingua Latina ergo estne mortua? Estne viva? Haec quaestio iterum iterumque resurgit, sed mea sententia optime senserunt Muretus, orator Gallus et Romanus, sicut Terentius Tunbergeus vocavit, orator Gallus (13), qui Romam confugit quadam de causa, quam melius est auferre et qui scripsit pulcherrime (14):

“Aiunt, Graecam Latinamque linguam iam pridem mortuas esse. Ego vero eas nunc demum non tantum vivere et vigere contendo, sed si in tralatione perstandum est, firma valetudine uti, postquam esse in potestate plebis desierunt. Quamdiu enim populalri imperio regebantur, id est, quamdiu penes populum erat, ut ait Horatius, arbitrium et ius et norma loquendi, assidue agitabantur, fluctuabunt, nihil habebant certum, nihil stabile, unum saeculum eodem vultu durare non poterant. Nunc ex quo ad optimates, ut ita dicam, redactae sunt et certis a scriptoribus petuntur, certis regulis ac praeceptionibus continentur, multis iam saeculis, fixae atque immutabiles permanent. […] Illae igitur linguae quotidie moriuntur, quotidie nascuntur, quae pendent ex libidine imperitae multitudinis. Quas autem ex populi servitute eruditorum usus vindicavit, illae non vivunt tantum, sed immortalitatem quodammodo et immutabilitatem adeptae sunt” (Antonius Muretus)

Quibus verbis respondens Valahfridus Stroh recentissime scripsit in suo pulcherrimo libro (15):

“Optimo iure affirmo eam linguam non nunc, sed duo milia abhinc annorum vita defunctam esse; […]” (V. Stroh).

            21:05 [20] Ha! Collinearunt in me sagittas multi dicentes: “Aloisius nunc dicit linguam Latinam esse mortuam!” Cur dico esse mortuam? Quia tantummmodo moriendo potuit fieri inmortalis. Non contendo eam esse mortuam, ut despiciant usum linguae Latinae, sed potius ut corroborem, ut confirmem, ut dicam usum linguae Latinae esse necessarium, neque umquam finem abiturum. Et videatis (16):

“[…] eam autem mortem, si mors omnino dicenda sit, quasi aeternae vitae ac pulchritudinis  fuisse causam”. (V. Stroh)

Pulcherrima sententia, quam stipulor et pedibus manibusque in eam sententiam ire volo.

            21:45 [21] Sed quomodo possumus ergo hanc linguam docere? Quid factum est? Factum est, ut nunc hoc ipsi experti simus, passi fortasse, ergo certe passus sum et passus sum innumeros dolores et molestias et fastidia, cum versarer in Gymnasio, in Lyceo, quia magistri, qui illic versabantur, nihil aliud docebant me, nisi subausteras et molestissimas normas et leges grammaticas et ergo nihil discebant, prorsus nihil, etiam reprobatus sum in lingua Latina et in lingua Graeca et periculum fuit, ne omnino reprobarem neque possem promoveri ad annum insequentem. Postea quodam die, ego versabar in insula quadam deserta, ubi vir senex habitabat, et conabar convertere in Italicum sermonem quendam Taciti locum, cui titulus fuit ‘Costumi dei Iudei’ (i.e. Mores Iudaeorum), sed neque pedem neque caput habere videbatur mihi ille locus: non poteram convertere et pervolutabam lexicon sursum deorsum et conabar invenire et expiscari sententiam. Et ille vir, iam octogenarius tunc temporis, accesit ad me, qui ad lumen lucernae conabar ex tanto intricato et inextricabili errore invenire filum Ariadneae, quo ad exitum pervenire possem.

            23:31 [22] Et accesit ad me et dixit:

– Aloisius: ‘Quid facis tu hic? Quid facis?’

– Ignatius: ‘Ego insudo, desudo iam in istis litteris, quas non valeo extricare’.

– Aloisius: ‘Quid est hoc?’

– Ignatius: ‘Est lingua Serica, est Sinensis lingua’.

– Aloisius: ‘Sed iam est hora secunda. Nonne debes ire dormitum?’

– Ignatius: ‘Est. Sed debeo superare periculum.’

– Aloisius: ‘Da mihi hunc locum.’

– Ignatius: ‘Ecce.’

– Aloisius: ‘Bene, scribe.’

            24:00 [23] Et ille hoc modo statim susceptum librum in manus convertit in Italicum sermonem nulla grammatica, nullo lexico usus. Statim poterat intellegere ea quae scripta erant, quod negabant multi magistri in mea schola fieri posset et dicebant: “Lingua Latina non est sicut ceterae linguae, lingua Graeca…heu!  ne loquendum quidem est de ea [risus], istae sunt linguae intricatae, rhetorice elaboratae, et oportet excutere singillatim singulas partes, oportet ordinare, oportet analysim facere, ut aiunt, id est, singula rimari, scrutari, donec perveniamus tandem aliquando ad locum vertendum in nostram linguam; nisi intellegimus, non est tam magni momenti [risus], quia finis linguae Latinae non est discere linguam Latinam, est exercere rationem”. Sed quomodo exercemus rationem, si  numquam pervenimus ad exitum? [Spectatores ridere pergunt].

            25:07 [24] Et illi dicebat: “Sed tu es stultus!  Nihil legitis. Est analysis et synthesis: eodem tempore est palaestra gymnica mentis. Est palaestra gymnica mentis, quae reddit stultos, quia per horas horas horas elaboramus, ut vertamus decem lineas. Neque possumus pervenire ad finem, quia, cum ad finem pervenimus, nihil intelleximus”. Bene. Sed ille vir, qui tunc temporis iam erat octogenarius, natus anno millesimo nongentesimo undecimo (1911), didicerat apud scholas Iesuitarum per fere viginti annos eo tempore, quo adhuc valebat illa ratio studiorum quam anno undemillesescentesimo (17) pater Aquaviva (18) et alii conscripserant. Et unde sumpserant Iesuitae suas rationes et vires dicendi? Sumpserant ex humanistis, sicut demonstratum est a quibusdam viris doctissimis, qui de hac re libros scripserunt.

            26:06 [25] Ergo quae fuit illa via? Fuit haec quam Erasmus ipse paucissimis lineis, quas postea repetivit aliis in operibus, perstrinxit (19):

“Praecepta volo esse pauca, sed optima: quod reliquum est arbitror petendum ex optimis quibusque scriptoribus, aut ex eorum colloquio, qui sic loquuntur, ut illi scripserunt” (Erasmus).

            Aurea regula. Aurea norma, quam nos quoque, qui nunc docemus, sequi debeamus. Praecepta pauca, sed optima, quae sint quasi fundamenta, quibus discipuli possint inniti, ut currant ad ulteriora. Dein transeamus ad colloquia, ad quaedam colloquia familiaria, ad fabulas simpliciores, quae sint quasi ‘manuductio’ ad scriptores, qui sint meta ultima. Neque desinamus postea, cum ad scriptores pervenerimus, uti lingua et exercere loquendo, scribendo et multis aliis modis, quos nunc videbimus.

            27:15 [26] Sturmius omnes scholas Argentoratenses (id est, Strasburg) reformavit (20):

    [“Quam causam esse putamus, quamobrem Romani et Graeci adolescentuli quam celerrime dicendi facultatem assequebantur? Domi prope in cunis ad matrum papillas lallare condocefiebant, balbutientes dum aetas tulit ferebant nutrices, crescentibus viribus corrigebant, vocabula suggerebant  domestici, iidem colludebant, non solum, ut recrearent, sed etiam instruerent sermonis Latini facultate. Iuvit hanc commoditatem quotidiana consuetudo aequalium, quorum ludi et sermones et res adferebant novas domi non cognitas et earum rerum vocabula. Hac facultate destituta est nostra aetas, et iuventus nostra. Non parentes, non domestici, non familiares, non cives, non magistratus sunt, qui Latine loquantur. Istud publicum et commune malum magistrorum corrigendum industria atque hac ratione, quam num instituí” (Sturmius).]

            Scripsit pulcherrimas classicas epistulas, in quibus epistulis quasi docet magistros. Et quid dicit? Dicit… Videte. Discipuli nostri inmensum tempus terunt plerumque in scholis, sed nos debebimus imitari antiquos Latinos et Graecos. Quomodo illi dicebant linguam? Loquendo domi, ergo hi discipuli nostri idem faciant,  loquantur in schola (quaeso, potesne?):

“Nihil videatur in corpore hominis, nihil in pecudibus, nihil sit in culina, in cella vinaria, in cella frumentaria, ad coenam quotidianam nihil adferatur, nihil in hortis conspiciatur herbarum, fruticum, arborum, nihil in scholis sit usurpatum, nihil in biblioteca, nihil in templis frequentatum, nihil in coelo sensus quotidie hominum moveat, quod pueri tui, quoad eius fieri poterit, non queant Latino nominare nomine” (I. Sturm)

            28:20 [27] Aliud praeceptum aureum, quod debeat insculpi in animis nostris. Discipuli nostri debent posse nominare omnia, quae sunt circa se, quod quidem conatus est facere Comenius in sua Ianua et postea Pexenfelder (21) et multi alii et nos quoque poterimus adducere discipulos nostros ad hanc rem, adducere discipulos nostros ad nominandas res, id est, ad coniungendas res cum verbis et verba cum rebus, ne sint dissociatae haec omnia et nunc, cum de hac re quandam mentionem fecerimus, velim etiam aliud quodammodo delere, id est, id quod crediderunt me dixisse quadam in brevissima acroasi, quam habui Amstelodami (22), id est, me impetum facere, me non laudare Circulos Latinos.

            29:25 [28] Certe non laudo Circulos Latinos, ubi nugantur, quod non significat, ubi delectantur, ubi iucunde docent, ubi etiam rident et animos commovent (quidam vestrum venerunt ad nostras scholas aestivas et sciunt quantum delectationis conemur indere in nostras scholas). “Qui nugantur” significat “qui tantummodo pueriliter ludunt de rebus, quae non ducunt ad veram doctrinam Latinam”. Laudo contra et laudo plurimis laudibus omnes illos Circulos (ego quoque olim fuit praeses cuiusdam Circuli Neapolitani) illos Circulos, in quibus homines exercent linguam, in quibus conantur allicere iuvenes ad usum linguae Latinae, qui conantur legere scriptores una cum iuvenibus, qui conantur colere humanitatem una cum lingua, quia haec duae res difficulter possunt dissociari,  id est, usus linguae Latinae et veras humanitas, si humanitas alenda est scriptoribus Latinis.

            30:38 [29] Ergo laudo vehementissime et nominatim possim laudare. Hic est Alexandra Ramos, quae scribit pulcherrime Latine in suis paginis in rete positis et pulcherrime etiam Circulum Gaditanum moderatur. Et possim… nunc nolim nominare, quia fortasse propter impetum orationis quaedam nomina excident et postea aegre ferent hi, quorum nomina non sint relata, sed certissime (quia hoc scriptum prorsus est in commentariis (23), quos regit Gaius Licoppe), certisisme laudo Circulum Bruxellensem, ad quem saepe me contuli, ubi scriptores Latini identidem excutiuntur et coniunguntur cum vita, quae nunc est,  coniunguntur cum quaestionibus, quae maxime pertinent ad vitam nostram et ad cultum et humanitatem, quam nos colimus. Et ita multos alios velim laudare, sed tempus fugit. Et non possum omnes singillatim….

            31:50 [30] Quae sunt ergo exercitationes utilissimae? Videamus quid fecerint humanistae. Prima exercitatio, quam propono, praeter eas quae adhuc sunt in usu, id est, hic est tertia exercitatio, quae nunc  non tam saepe fit, est interrogare et respondere. Id est, de singulis paginis nos possumus proponere, in singulis paginis, quas legimus, possumus proponere interrogata et quasi elicere responsa a discipulis, facere ut discipuli respondeant, sed interrogata ita excogitanda sunt, ut discipuli non psittacorum more et tantummodo repetant fragmentum depromptum ex paginis, sed excogitent ipsi aliquid responsi, ut possimus non solum eos exercere in lingua Latina, sed etiam comprobare eorum doctrinam et videre quantum progressi sint.

            32:50 [31] Ergo haec est exercitatio quam Perpinianus Societatis Iesu proponit saeculo decimo sexto. Est adhuc utilissima (24):

[“Tertia exercitatio interrogatione et responsione continetur […] Modo proponendas sunt breves oratiunculas vulgares, quas ex tempore faciant Latinas, in quo fugienda ineptia communium paedagogorum, qui ubi sententias quasdam ediderunt inauditas, nescio quibus e tenebris erutas, nullam ad rem útiles, nisi ad movendum risum, eas perverse excogitatas, perverse docent dicere Latine. Praestat eas ad praecepta grammatices, quae vel antea fuerint exposita vel tum exponentur et ad ea verba, quae pueri viderint in auctoribus, accommodatas esse […]. Ac tirones dum erunt, in illis loquendi formis, quas exceptas in marginibus commentariorum adscripserint, exerceantur. Post, ubi facti erunt usu et exercitatione veterani, tum ad res ipsas uberius et magnificentius dicendas, tum ad historias et fabulas, quae tactae fuerint, varie iucundeque narrandas, omnem curam, otium studiumque convertant.” (P. Io. Perpinianus)]

     Secunda exercitatio est exercitatio loquendi et videatis quid dicam tamen Perpinianus (25):

“Quarta est exercitatio loquendi, quam ego magnam habere utilitatem non nego: sed ita demum, si et pueri magno ad id studio incumbant; [et semper bene loquantur et polite; et statim ut aliqua in re peccarint, corrigantur a magistro; et selecta cuiusque generis, communium praesertim rerum verba, paulatim ab eodem suppeditentur ignaris.” (P. Io. Perpinianus)]

            33:12 [32] Primum omnium. Non est exercitatio levis. Non est aliquid quod debeamus tantummodo ut aliquatenus levemus pondus nostri institutionis. Est aliquid maximi momenti, maximi momenti, quia per usum linguae multo longe melius poterunt legere scriptores, et longe melius poterunt etiam discere omnia cetera, sed ita …“et semper bene loquantur et polite”: hoc non semper fieri potest. Humanistae interdum sunt miri in hac re, quia certe hi qui incipiunt, sicut scripsit Comenius et alii cum eo, balbutiunt et saepe soloecismos etiam proferunt. Ergo patientia utendum est. Sed id, quod Perpinianus vult dicere, oportet tendere ad eam metam, ut bene et polite loquantur, non inquinate.

            34:08 [33] Statim qui in aliqua re peccarent, corrigantur a magistro. Hoc tamen ego non suaderem, id est, conemur… bene… Mmm:

– Aloisius: Dicas mihi quomodo mortuus sit Caesar ([voce summissa] sed pecca… [risus]).

– Ignatius: Caesar… Caesar… mortuus… mortuus fuit…

– Aloisius: …mortuus est! [Irata voce]

– Ignatius: …ita “mortuus est” Ita! …in anno…

– Aloisius: …anno! [Iratissima voce]

– Ignatius: … ita ablativo

– Aloisius: …non “in anno”, ablativus sine praepostione!

– Ignatius: … anno… At nunc iam oblitus sum quo anno mortuus sit!

– Aloisius: … quadragesimo quarto! Perge!

– Ignatius: … anno quadragesimo quarto. Ille erat in senatu. Ille faciebat orationem… fortasse faciebat orationem…

– Aloisius: “Faciebat orationem?” [Voce irata]… “Habebat orationem!” “Faciebat orationem”… Ille non erat Christianus! Non orabat! [Spectatores rident]

35:15 [34] Si ita fecerimus, discipuli nostri nihil discent, quia metu perculsi incipient balbutire, non quia discunt linguam, sed quia timent magistrum. Ergo balbutia est bona, si ducit ad facundiam. Sed si ducit ad peiorem balbutiam, non est bona [Risus spectatorum]. Ergo non debemus ita facere. Et quando poterimus corrigere (quia debemus corrigere discipulos, emendare eos, castigare aliquatenus)? [Risus spectatorum] Quo modo possimus hoc facere et non castigare eo modo, quo Aelfricus scripsit? Scitis: Aelfricus, qui floruit saeculo decimo, scripsit Colloquium, et in colloquio est magister, nonne?, qui prodit.

Veniunt ad eum discipuli, et discipuli dicunt [Timidi]: “Potesne nos docere linguam Latinam?”

Et magister [voce rauca]: “Estis parati ad vapulandum ut discatis linguam Latinam?” [rident spectatores]

Discipuli perterriti respondent: “Ita, magister, quia carius est nobis flagellari pro doctrina  quam ignorare linguam Latinam”.

Tales discipulos non habemus nunc [Spectatores cachinnant]. Et ergo debemus invenire alias methodos.

36:22 [35] Et ergo videamus iterum:

– Aloisius: “Bene. Narra mihi quid dicat Horatius in eo carmine quod inscribitur “Integer vitae”, quod dicit ita verbis “Integer vitae” (26).

– Ignatius: “Bene. Illic integer de vita est homo, qui fortasse multas vitias habet.”

– Aloisius: “At ita est. “Integer vitae” est homo qui multa vitia habet. Certissime dixisti! Et, intellegitis omnes discipuli? Est homo, qui multa vitia habet.”

– Ignatius : “Ah, vitia!”

– Aloisius: “Tu quoque habes multa vitia?”

– Ignatius: “Ita, perplurima!”

– Aloisius: “Ego quoque, omnes nos habemus fortasse vitia…”

Et hoc modo, videtis, est colloquium. Ego non dico, non reprehendo statim discipulum, sed tantum modo repeto sententiam emendatam, et hoc modo discipulus non sentit se reprehensum, non sentit se quasi ad incitas redactum, sed intellegit, aures tendit, intellegit mendum fuisse in sententia, quam ipse protulerat, et se ipse emendat. Si hoc fecerimus saepius, maxima pars discipulorum sponte emendabitur. Maxima pars…! Bene, sed pergamus.

37:47 [36] Videatis! Multi erant, Alexandra, magister tuus –‘Magister magistrorum’, qui est Maestre– scripsit pulcherrimam symbolam de hac re (27), nonne?, de Sanctio Brocensi, qui quidem negabat loqui Latine iuvare ad Latinitatem discendam: “Latinitas corrumpitur, si forte garrimus Latine”. Antea scripserat: “Si loquimur Latine”; postea debuit mutari et scripsit “garrire Latine”… Sed tamem Henricus Stephanus, qui quidem respondebat ad quandam miram sententiam illius Ioachimi Fortii, aliter sensit et nos stamus cum eo:

“[Imo vero] tantum abest, ut familiaris ille sermo tam accuratus obstet ei, quo minus erudite scribat, ut tam expedita talium litteratum scriptio illi potissimum sermoni accepta ferenda sit” (H. Stephanus).

Intellegitis? Id est, si possumus expedite et bene scribere, hoc saepe debemus usui linguae Latinae, id est usui continuato et familiari. Ergo illa colloquia familiaria iuvant, iuvant multum in scholis et extra scholas.

39:10 [37] Ecce videtis. Quantum grammaticae debeat discere discipulus? Vossius dicit viginti pagellas:

[“Mox [scil. discipulus] hauriet praecepta artis Grammaticae: quae adeo sunt pauca, ut pagellis viginti liceat complecti” (G. Io. Vossius).]

 Fortasse, fortasse viginti pagellas. Nuper sunt quidam doctissimi viri –mihi displicent, professor Hazel (28), pro dolor, multi eorum etiam in Britannia versantur–, qui nigro colore… dicamus, nigrum colorem prae se ferunt etiam in nomine, qui quidem viri autumant  humanistas nihil fecisse. Ah, non, nihil novi atttulerunt illi. Immo perrexerunt magistri et magistelli ubique in Europa uti iis libris grammaticis, quibus utebantur etiam Media Aetate, ergo, exempli gratia, utebantur adhuc Alexandro de Villadei aut utebantur Everardo da Bethun, Everardo Bethunensi, et multis aliis libris, quibus iam usi erant homines ante hanc, sic dictam, “eversionem humanistarum”.

40:19 [38] Et dein addit, minutis imis litteris in adnotatione quadam: “Si excipias quod interdum multo breviores fecerunt grammaticas”. Ha! Nihil dixisti, eh! Breviorem fecerunt grammaticam Alexandri de Villadei, ad quam discendam consumebant homines etiam quindecim annos. Et illi fecerunt grammaticas viginti pagellarum, sicut Guarinus Veronensis aut sicut Nicholaus Perottus et multi alii fecerunt grammaticas brevissimas Et cur? Quia credebant grammaticam eo tantum tendere, ut possent discipuli fundamenta habere, quibus postea procederent ad ulteriora.

41:13 [39] Estne tam difficile Latine loqui? Caselius, videtis, dicit non esse tan difficile:

[“Difficile est recte aliquando Latine fari, sed non ita in universum difficile, ut id bene nos aliquando consecuturus desperandum omnino videatur. Adolescens enim ingenuus ingenio abundans, et vestigiis ducis periti ingrediens, non solum sermonem Romanum plene cognoscere, sed et sublimiora perdiscere […] bene […] poterit” (I. Casellius)]

  Et ego consentio. Certe. Nihil natura dedit mortalibus sine aliquo labore.  Et opportet aliquando laborare. Interdum possimus etiam hunc laborem reddere iucundiorem multis modis. Sed discipuli nostri possunt pervenire ad illum gradum. Possunt adhuc. Hoc est certum, quod semper dico. Vidi ubique. Exempli gratia in illa Schola Nova, quae est in Belgio (29). Fortasse vobis est nota. Est schola, ubi discipuli discunt linguam Latinam iam inde a parvulis. Discunt linguam Latinam loquendo Latine. Et vos videbitis discipulos decem annorum aut undecim annorum, qui inter se fabulantur Latine, et iucunde quidem. Idem nunc fit in quibusdam scholis Gallicis, exempli gratia, in schola, quae inscribitur, quae vocatur Dupanloup apud Lutetiam Parisiorum (30). Et nos habemus nunc temporis prorsus in Vivario nostro hos discipulos duodecim annorum, qui inter se Latine loquuntur.

42:23 [40] Et fit in Rutenia, in quibusdam scholiis Mosquensibus; et ibi quoque discipuli tredecim aut quattuordecim annorum libentissime Latine sermocinantur. Ergo non solum doctissimus quisque, eruditus, non solum auditor professorum in Academiis et in Vniverstatibus Studiorum potest Latine loqui, etiam pueruli id facere possunt sine magna difficultate. Vos hic in Hispania habuisti exemplum praeclarum, id est Alfonsum Zunicam. Alfonsus Zunica nunc temporis est Romae et interest illi Certamini Ciceroniano (31). Et in tota Hispania quamquam non studuerat in schola, sed studuerat tantummodo privatim per aliquot menses methodis aliis, in tota Hispania principem locum obtinuit inter eos, qui descenderunt in illud certamen (32). Et nunc missus est ab ipsis iudicibus Hispanis in Italiam, ut interesset certamini omnium gentium. Ergo, quot annos habebat Alfonsus cum coeperit Latine loqui. Quot annos habebat? – Quattuordecim annos. Et nos vidimus puerulos decem annorum, qui expedite, iucunde, copiose Latine loquantur.

43:51 [41] Videtis, iterum, grammaticae regulae paucae, familiares discursus, id est, familiaria colloquia et dein auctorum lectio. Haec est quasi via ad quam eniti debemus:

[“Grammaticae regulis, quae brevissimae semper esse debent, familiares discursus et colloquia ad ipsorum praxim intermisceantur; auctorumque lectio statim accedat” (G. Naudaeus).]

Haloinius Cominius, qui etiam aliquot scripsit epistulas ad Erasmum, suadet etiam, ut sonora et magna voce pronuntiemus:

[“Si ad priscorum elegantiam pervenire volueris, consulerem priscos auctores tractim legere ac relegere et voce sonora ac pronuntiatione recta, ut eorum lingua loqui assuescas” (G. Haloinius Cominius)]

Hoc etiam est utilissimum. Id est, non semper magistri habuerunt occasionem exercendi linguam Latinam tam saepe, ut possint expeditissime loqui. Sed absurdum est id quod fiebat meis temporibus in schola, ut ne legant quidem magna voce. Me puero magistri, qui sedebant in cathedris, fere nunquam legebant Latine. Et ergo nos nunquam audiebamus sonum linguae Latinae. Legere magna voce et sonora et histrionice quidem, ita ut pronuntiatio quoque valeat ad intellegendum textum, est magni momenti ad discendam linguam, adeo ut multi nunc discunt linguas peregrinas tantummodo audiendo, nonne?, discos quosdam sonigeros. Et ergo nos quoque idem faciamus in scholis: magna et sonora voce pronuntiemus.

45: 27 [42] Et videatis quid dicat Lubinus, quem legerat Comenius:

«Now what, and how monstrous an absurdity is it […] to bid them give an account, why they speak Latine right, before they can in any wise speak properly, an of the ‘dià hoti’, before they have knowledge of the ‘tò hoti’?» (E. Lubinus).

Est id quod fit saepissime nunc, id est, nos cogimus discipulos nostros ad metam meta-linguam, ut aiunt, nonne?, ad rationem reddendam illius linguae, quam nondum calent, quam nondum re vera proferre possunt. Ergo linguae, quam ignorant, rationem postulamus, quod est re vera absurdum. Ergo audiamus etiam Lubinum talia dicentem et sequamur eius praecepta.

46:27 [43] De imaginibus…:

[“Fabulas et apologos hoc discent libentius ac meminerit melius, si horum argumenta scite depicta pueri oculis subiiciantur, et quicquid oratione narratur, in tabula demonstretur” (Erasmus)].

…quam raro adhibentur imagines. Imagines sunt utilissimae. Omnes laudant Comenium, quasi primus induxerit imagines coniunctas cum verbis, sed fuit consuetudo perpetua humanistarum. Iam Politianusutebatur imaginibus, ut docet Iulianus Medices, et videtis Erasmum, qui suadeat, ut fabulas et apologos illustremus quibusdam imaginibus pictis. Et idem dicit Vossius alio in loco et plurimi alii:

[“Figurae singulae monstrentur, explicentur. Ita breviculo spatio puer historiam biblicam sciet. Exemplis etiam subjicere liceat salutaria praecepta, quae inde  colligentur. Sic metus Numinis, et reverentia instillabitur. Etiam sylvam vocum Latinarum occasione eadem addiscere licebit. Exempli gratia, in prima pictura, quae creationis historiam proponit: videre erit Solem, Lunam, Stellas, virum, feminam, arborem, serpentem, pomum, leonem, bovem, cuniculum, pavonem, alia; in quibus puer togatus quid quidque sit, Latine etiam nominare discet. Par ratio fiet in ceteris picturis.” (G. Io. Vossius) (33)]

            Ergo, figurae, imagines, picturae sunt utilissimae ad docendum, quia iterum coniungunt verba et res. Et videtis in libris Orbergianis sive Montauri illius, quot et quam multae imagines insint versicolores nunc, quibus discipuli possint coniungere verba cum rebus, sed non satis sunt. Nunc habemus illa instrumenta in scholis, quibus etiam proicere imagenes possimus, ergo, utamini etiam illis, ut discipuli possint omnia cernere oculis.

            47:44 [44] Et videtis Beraldus, qui scripsit Dialogum de facultate extemporaliter loquendi.  Quid dicit ? Quo modo possumus hanc facultatem nobis comparare? Exempli gratia narrando fabulas et sic quod hodie vocamus «Story Telling». Ille dicit : «Ego convertebam in Latinum, sed ex tempore, quod fere idem est atque narrare». Nunc possumus melius talia facere et, ut credo, fortasse, semper talia fecerunt, sed Vilelmus H. Denham Rouse nobis proposuit hoc. Scripsit librum Latin Stories for Reading and Telling,in quibus suadet, ut hoc faciamus. Non legamus fabulas, sed narremus coram discipulis et cum discipulis. Ergo exempli gratia mente fingatis nos velle exercere, nescio, enuntiatum finale. Ergo narremus fabulam, fabulam quamlibet, fabulam de cuculla rubra:

– Aloisius: “Quae fuit cuculla rubra?

– Ignatius: “Cuculla rubra fuit puella, parva puella erat.

– Aloisius: “Ah! Parva puella erat?

– Ignatius: “Ita erat.

– Aloisius: “Et vivebatne sola?

– Ignatius: “Minime, cum matre vivebat.

– Aloisius: “Ubi vivebat?

– Ignatius: “In media silva.

– Aloisius: “Ah, bene! Scribamus sententiam ergo. Potesne mihi dictare sententiam?

– Ignatius: “Ita, sane. Parva rubra cuculla, parva rubra cuculla, parva puella erat, quae  habitabat cum matre in media silva.

– Aloisius: “Bene, semper *vivit sic totam vitam?

– Ignatius: Minime!  Aliquando etiam ibi visitavit aviam

– Aloisius: Cur visitavit aviam?

– Ignatius: Quia avia aegrotabat, ergo debuit ei ferre cibum.

– Aloisius: Dicas aliter enuntiato finali usus.

– Ignatius: Id est, parva rubra cuculla visitavit aviam, ut ei daret cibum.

– Aloisius: Optime, ergo scribamus: “ut ei daret cibum”. Et quomodo poterat pervenire ad casam illius aviae?

– Ignatius: “Ambulando” [Ignatius ridet necnon spectatores].

– Aloisius: “Ambulando qua via?”

– Ignatius: “Per mediam silvam. Nulla erat via”.

– Aloisius: “…per mediam silvam, ergo est ingressa silvam?

50:00: – Ignatius: “Ingressa silvam est.”

– Aloisius: “Cur ingressa silvam est, ignoscite, oblitus sum?”

– Ignatius: “Vt perveniret ad aviam.”

– Aloisius: “Ah! Bene. Ergo, parva cuculla ingressa est in silvam, ut perveniret ad aviam. Sed in silva vagabatur lupus.”

– Ignatius: “Lupus, magnus lupus.”

– Aloisius: “Magnus lupus, qui ululabat!”

– Ignatius: “Vlulabat et dentes habebat maximos.”

– Aloisius: “Sed cur vagabatur per silvam? Quid habebat quod faceret?”

– Ignatius: “Vagabatur, quia esuriebat, volebat comedere”.

– Aloisius: “Ah, bene. Ergo dicas enuntiatum finale?”

– Ignatius: “Vagabatur ad inveniendum cibum.”

– Aloisius: “Ad inveniendum cibum”.

Et videtis hoc modo per fabellam nos possumus exercere etiam partem grammaticae. Non solum vocabula, magister semper debet habere ante oculos quasi mentis, omnia vocabula, omnes partes grammaticae, quas vult exercere. Et si vult exercere enuntiatum finale, debet fere singulis in sententiis invenire et carpere occassionem, qua utatur illo enuntiato. Non est tam difficile; videtur difficile, sed non est. Et discipuli gaudent, quia aliquid faciunt ipsi, et gradatim intellegunt faciendo, quid nos explicaverimus.

51:10 [45] Quid dicit hic Beraldus? Hoc dicit de quodam viro nomine Pyrrho. Quid dicit? “Ego saepe non raro offendi ex tempore dicentem, sed etiam secum loquentem” (34):

[“Ipse, cum ad illum saepe ac familiariter adirem, non raro solum offendi ex tempore dicentem, meditantem longumque sermonem ac narrationem, quam audiente me postea recitaret, tacite connectentem. Id ipsum ut facerem, amice me interdum magnopereque rogabat affirmabatque nihil non evasurum quod in eo genere tentarem” (N. A. Beraldus)]

Nos, et etiam discipuli nostri, non debemus amittere occasionem. Primis temporibus, ante quam lingua habeat sucum et sanguinem, etiam nobiscum loqui debemus. Hoc videtur insanis hominis. Nisi hoc facimus, numquam discemus. Debemus nobiscum meditari fortasse aut summissa voce proferre sententias et conari omnia, quae cogitamus, Latine exprimere. Nisi hoc fecerimus, non pervenerimus ad illam firmam facultatem loquendi, quae est necessaria et ad docendum est perquam utilis facultas.

52:15 [46] Et alia exercitatio est exercitatio variandi non solum ita ut synonima postulemus, exempli gratia: “Ergo Caesar anno quadragesimo quarto mortuus est.”

–          Ignatius: “Caesar mortem obiit anno quadragesimo quarto.”

–          Aloisius: “Aliter.”

–          Ignatius: “Occubuit morte… morti anno quadragesimo quarto.”

–          Aloisius: “Aliter”.

–          Ignatius: “E vita defunctus est, vita defunctus est anno quadragesimo quarto.”

Hoc modo possumus postulare a discipulis sicut faciebat, videtis, Pontanus. Pontanus, qui fuit Iesuita, proposuit nobis in suis progymnasmatis multa exempla, cuius variationis, exempla cuius generis invenietis etiam apud Duncanum (35), apud Erasmum ipsum, nonne? non solum in colloquiis, praesertim in priore colloquiorum parte, sed etiam in illo libro qui inscribitur De duplici copia Erasmi. Ergo videtis:

“Ab adolescentulo, ab adolescentulis, ab ineunte, a prima adolescentia, ab ineunte, a prima aetate, ab initio aetatis, a primis temporibus aetatis, a puero, a pueris, a pueritia, a parvis, a párvulo, (et ita porro) [a puero párvulo, a pusillo, a pauxillo puero, a tenero, a teneris a teneris virgunculis, de tenero ungui]” (I. Pontanus)

53:40 [47]Nescio an sit hic Iosephus Rojas. Estne? Adestne? Non adest. Iosephus Rojas memoriae mandavit totum Meissner… (36) Adest! Sed latitat [Iosephus adest sessus inter spectatores et respondet ‘se illic adessse’]. Audivi vocem, summissa, sed rectissime fecit, id est scribendo, componendo, quia hoc modo potest facere, sed non modo potest facere sicut solent doctores umbratici, id est sedere ad mensam et memoriae mandare singulas paginas. Hoc numquam fieri potest. Est… Postulat laborem infinitum et etiam ingratissimum. Sed ille quid fecit? Composuit singulis diebus pagellas de argumentis variis, et conatus est uti illis iuncturis verborum et commissuris, quae proponuntur a Meissner. Et hoc modo brevissimo temporis spatio credo, quia spatium unius anni, Iosephe, ego vidi mutatam omnino tuam elocutionem. Et credo spatio minus quam unius anni potuit potiri tantae materiae. Ergo videtis quam breve sit iter, non est iter, quod postulat inmensum spatium temporis. Possumus hoc facere et facere non summis laboribus.

55:05 [48] Videatis Pontanus quomodo variet:

Discipulus: …tamen cum mihi praeceperis… Magister: Varia illud ‘praeceperis‘. D.: Iusseris, in mandatis dederis, imperaveris, iniunxeris, imposueris. […] D.: Vale. M.: Aliter. D.: Valebis, cura ut valeas, valetudinem tuam cura diligenter, da operam ut valeas“ (I. Pontanus).

Hoc faciamus etiam in nostris scholis, postulemus semper ab discipulis, ut per synomina, per verba idem significantia, per alias iuncturas idem exprimantur, quae in texto est scriptum. Et hoc possumus facere iam inde ab initio, si utimur libro Orbergiano exempli gratia post quattuor capitula, discipuli possunt dicere: “capere“, “sumere“, “accipere“ et multa alia, id est, iam possunt variare post quinque capitula. Ergo non est pergendum usque ad finem, ut incipiamus hoc genus exercitii.

55:54 [49] Mm! Videtis: aliud est transferre carmina in formam dialogi. Hoc fecit Hadrianus Barlandus. Vos agnoscitis, hic nonam saturam primi libri Horatii, nonne?:

“Ibam forte via sacra, sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum, totus in illis: accurrit mihi quidam notus nomine tantum arreptaque manu ‘quid agis, dulcissime rerum?’“

et ita porro, et hic incipit dialogus:

“Gar.: Quid agis, dulcissime Horati?

Hor.: Suaviter ut nunc est rerum status, et omnia quae vis cupio.

G.: Nostin’me? Doctus sum.

H.: Tanto pluris te facio.

[G.: Ut video abire cupis, sed nihil agis, usque tenebo te et persequar. Hinc quo nunc est iter tibi? Nihil opus est te circumagi, et quaerere diverticula,ut a me discedas

H.: Inviso quendam minime tibi notum et nunc graviter decumbentem. Is amicus longe trans Tiberim habitat prope Caesaris hortos“.  (H. Barlandus)]

56:36 [50] Et ita porro. Est genus exercitii utilissimum. Etiam nos possumus hoc facere. In commentariis, qui inscribuntur Docere, qui commentarii nunc depromi possunt de rete, ego una cum Claudio Piga et Ioanne (Lundon) Lundonio scripsimus symbolam, qua quidem monstramus quomodo id fieri possit. Et est genus excercitationis non praetereundum.

57:05 [51] Et videtis. Bene. Pergas de hac re:

[“Paedagogico fastu tumentes,alios superbissimo supercilio despiciunt, et  tum demum saepere se putant, si vibrare norint pictas quasdam sententiolas, mellitisque ludere  verborum globulis“. (Hennius)]

[“Gerris […] crepundiisque tractandis […] ad eam humilitatem abiicitur, ut nullius, nisi levis, minutae et puerilis rei cogitationem suscipere possit.“ (Ruhnkenius)]

Nunc venimus ad medullam totius rei. Cur debemus loqui Latine? Cur debemus legere scriptores? Multi sunt qui nunc dicant: „Ah! Debemus invenire alias vias, alias methodos, ut discipuli discant linguam Latinam“. Sed cur debeant discere?: “Est lingua, qua fere nulli utuntur nostra aetate“. Et alii dicunt: “Ah fortasse debemus studere tantummodo cultui et moribus antiquorum“. Quid factum est? Cur Klüpfel [Engelbertus Kluepfelius] anno millessimo septingentesimo nonagesimo nono (1799) scripsit?: “Mutata sunt onmia. Nunc nemo vult iam discere linguam“.

58:00 [52] Interim… declinare cepit studium linguae Latinae iam saeculo decimo septimo, sed saeculo duodevicesimo quidam praesertim Germani voluerunt omnino abiicere  illam consuetudinem studendi litteris humanis, quae usque ad illud tempus erat religiose servata. Et dixerunt: “Quid sunt humanae litterae? Quid est hoc, studere philosophiae aut sapientiae? Quid est hoc nomen horrendum: virtus? Est nomen, quod revera horrescimus et expuimus!“. Et ergo quid voluerint facere?: “Studeamus gravissimae doctrinae antiquitatis Alter und Wissenschaft. Est pulcherrimum nomem satis longum et sesquipedale, ergo poterimus hoc proponere, ut homines etiam linguam persolvant, linguae nodos.

59:00 [53] Ergo non iam litteris humanis studuerunt, sed Alter und Wissenschaft. Sed cur talia facta sunt? Ego credo sed… non… vah! multae, plurimae sunt causae, sicut semper in rebus humanis, sed timeo ne fuerit etiam quaedam causa minus nobilis. Id est, partim certe ‚positivismus‘ qui dicitur, coepit post brevissimum temporis spatium corroborari, partim homines volebant graviores disciplinas tractare, sed etiam saeculo duodevicesimo litterae antiquae commoverant atque perturbaverant fere totam Europam; eversiones factae erant, non solum in Europa, sed in America, eversiones factae erant ab iis praesertim, qui pervolvebant scripta Latina et Graeca.

1:00:00 [54] Wolfius, cum primum intravit in Universitatem Studiorum, ubi omnes in albo scribebant, philosophiae studiosus recusavit hoc. „Et quod philosophia fuit, philologia facta est“, ut scripsit Seneca (37). Et postea primum omnium voluit tractare de illa quaestione Homerica, quam omnes usque ad illud tempus proponebant quasi studium inane, vacuum. Quid scripsit Seneca?: “Graecorum iste morbus fuit quaerere […], utrum prius scripta esset Ilias an Odyssea… quae sive contineas, nihil tacitam conscientiam iuvant, sive proferas, non doctior videaris, sed molestus” (38).

            Erat quasi exemplum, erat quasi  locus communis eorum, qui reclusi in suis Museolis  et operti pulvere et araneis non poterant lumen videre, et in pulvere, in solo vivere. Ergo ille voluit hoc facere, efficere, ut hae disciplinae omnino separarentur a vita. Et quid proposuit?

            1:01:07 [55] Proposuit ut primum omnium nos nihil haberemus cum scriptoribus, quos evolvimus; debemus sine ira et studio illis operam dare. Dein proposuit ut pro illo usu linguae Latinae cotidiano, continuo (quamquam Wolfius quoque perrexit loqui et scribere Latine, quia nihil fit uno tempore), pro illo usu linguae Latinae proponeretur Formale Bildung, id est, quoddam studium syntaxeos intricatissimae, quam intricatissimae! Cur? Quia studium linguae Latinae eo tendit, ut rationem exerceamus. Debemus exercere rationem et praesertim patientiam et oboedientiam (hoc scripsit in consiliis didacticis), patientiam et oboedientiam, id est, debemus reddere discipulos nostros bonos servos? Debemus facere, ut discipuli nostri bene servire possint dominis suis? Hoc voluit Wolfius certe. Nescio an nos velimus.

            1:02:15 [56] Et altera ex parte ergo disciplinae antiquae sunt factae quasi regnum doctorum umbraticorum, qui quidem vivunt in suis Museolis, non sunt temibiles, non sunt terribiles, nihil faciunt nisi suas (dicamus) antiquitates colunt et pulverem quodam modo ex iis excutiunt. Ergo nihil debemus timere ab his. Sed erant quidam paulo ferventiores qui nihilominus volebant studere hisce disciplinis. Quomodo poterimus eos cohibere? Quomodo poterimus eos compescere? Ergo dixerunt: “Bene! Lingua Latina et lingua Graeca sunt tam difficiles, tam difficiles, ut eas discere non possitis. Studeatis tantummodo moribus antiquorum et exerceatis illas curiositates. Ha! Quomodo Romani togam induebant? [Rident spectatores] Quomodo matronae Romanae comam suam comebant?

            1:03:20 [57] Et talia quae certe sunt utilia, immo utilissima, si spectant ad ea argumenta bene et penitus intelligenda, rimanda, scrutanda, quae sunt apud scriptores antiquos, sed si fiunt finis in se institutionis, nescio quomodo aliter possim ea nominare, nisi pueriles curiositates. Augustinus et in Confesionibus et in aliis operibus, distinxit inter curiositatem et studium, et dicit curiositatem ducere ad inania discenda, studium contra, quod etiam posset moveri curiositate, sed curiositas potest esse quasi primus motor studii, immo in illo loco celeberrimo Augustinus dicit: “magis valere ad discendum liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem” (39). Ergo curiositas potest habere suam vim, dummodo non sit meta totius rei, sed pergat ad ulteriora, ad sublimiora, ad altiora. Et contra quid fecerunt in nostris scholis?

            1:04:33 [58] Aut linguam Latinam adeo gravem reddiderunt, ut non nisi quidam doctores umbratici et praespotera diligentia praediti possit ei studere, aut elevarunt omnino pondus et nobis dederunt crepundia, quibus quasi pueri ludamus. Hoc modo disciplinae non habent iam honorem in nostra societate, quia “honor alit artes iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur” (40), dicit Cicero. Et quando ille honos alitur? Alitur non dicam utilitate, quia hoc nomine nolim designare id quod volo dicere, sed beneficio societatis humanae.

            1:05:22 [59] Hoc modo homines honorem tribuunt, quia vident aliquas res beneficium afferre toti humanae societati. Sed si hinc dicimus ea, quae tantummodo pertinent ad archeologiam et ad curiositatem, illinc colimus has disciplinas conclusi in quibusdam Museis, ubi est beneficium, quod tota hominum societas inde capit. Ergo honor (honos) harum disciplinarum est omnino deminutus et collapsus est, ita ut nunc in omnibus curiis et senatibus totius Europae homines contendant has disciplinas esse erradicandas e nostris rationibus studiorum, esse disciplinas inutiles, supervacaneas et molestas substituendas aliis disciplinis utilioribus  ad humanum progressum.

            1:06:20 [60] Et videtis quid scripserit  Ruhnkenius:

“Gerris […] crepundiisque tractandis […] ad eam humilitatem abiicitur, ut nullius, nisi levis, minutae et puerilis rei cogitationem suscipere possit” (Ruhnkenius).

Id est, studium litterarum abiicitur ad talem humilitatem.

            Et videtis quid dicat Ernesti:

[“`literae bellae’ […] scenae maxime serviant, fabulisque scenicis iudicandis et scribendis, earumque arti, venustati vel subliminati in sententiis intelligendae, et, ut loquuntur, gustandae: dum interea veteres illae literae bonae et humaniores, qua labore constant, et doctrinis literarum prosunt, vel negligantur penitus, vel tractentur remissius et negligentius” (Io. Ernesti)]

            ‘Literae bellae’, quae tantummodo ad delectandum animum, ad ridendum, ad levandum animum curis cotidianis sunt inductae quasi pericli… periculum fecerunt, periculum induxerunt, ignoscite, ne severiores disciplinae omnino e medio tollerentur.

            1:07:10 [61] Et videtis. Heineccius quid dicat (41):

Equidem et in antiquitatum studio suavis nonumquam latet insania. Non desunt hodienum Damasippi illius similes de quo Horatius: Insanit veteres statuas Damasippus emendo. Non desunt, qui Protei baculum, aut Epicteti fictilem lucernam talentis coemerent, dummodo essent qui decipere vellent. Sed hos ego homines suaviter rideo, et si recte ab Henr. Stephano observatum, Graecos olim simplices homines ἀρχαίους et ἀρχαικοὺς; stultos vero κρόνους, κρονίους, κρονολήρους, et βεκκεσελήνους vocasse: nulli mihi magis hoc nomen mereri videntur, quam qui antiquitatis quisquilias auro mercantur. Numquam mihi placuit antiquitatis studium, nisi quod sublimioribus scientiis lumen praeferret. Non ergo vulgaria ac trita hic quaeres, non λεπτολογίας illas, quas plerumque in antiquitatum scriptoribus rident, quotquot sunt cordatiores eruditi. Non hic de veterum calceis, non de eorumdem tricliniis, épulis, januis, ludis, hastis, tibiis, coronis, larvis, thermis, torquibus, lucernis agitur: (cui enim non dictus Hylas?) sed de iis, quae ad statum reipublicae Romanae, ad legum origines et rationes, ad ritus, formulas, et sollemnia populi Romani verba, ipsumque veterum judi ciorum ordinem pertinent, sine quibus intelligi haud possunt leges Romanorum In consilium ubique adhibui auctores praestantissimos, quos omnes ipse evolvi et quantum licuit bona fide citavi. (Io. Heineccius in prefatione Antiquitatum Romanorum iurisprudentium illustrantium syntagmatis, p. 26)

            Et de qua re debemus loqui? De ritibus, de rationibus, de legum originibus, de omnibus rebus, quae pertinent  ad mutandam nostram hominum societatem.

            Brevissime. Et videtis hoc idem scripsit Jones, qui  fuit amicus et collega illius Rouse:

“The study of antiques is not the study of the classics; it is non even a passable substitute for it. The one way help the other, but cannot replace it.” (W.H.S. Jones, Via nova, or the application of the direct method ti Latin and Greek, Cambridge University Press, Cambridge 1915, p. 81).

            1:08:10 [62] Ergo nunc brevi nos creabimus novos viros et feminas, qui ad gubernacula reipublicae Europeae sedebunt. Sed meditemur de his rebus, quia nostrae litterae adhuc possunt aliquid in hac communi societate, dummodo eas vindicemus ab hac condicione, in quam detrusae sunt ab iis, qui eas oderant et qui eas etiam timebant.

            Gratias.

*** 

• Index nominum hominum, qui hac in oratione memorati sunt (42)

-Aelfricus: 34
-Aquaviva, Claudius: 24
-Augustinus: 57
-Barlandus, Hadrianus: 49
-Beraldus, N. A.: 44, 45
-Bethunensis, Everardus: 37
-Brunus Nolanus, Iordanus: 18
-Caesar: 33, 46, 49
-Caselius, I.: 39
-Cicero: 10, 18, 40, 58
-Comenius: 27, 32, 42
-Corderius, Maturinus: 7, 8
-Duncanus, Martinus: 46
-Erasmus Roterodamus: 2, 13, 18, 25, 41, 43, 46
-Ernesti, Io.: 60
-Fortius, Ioachimus: 36
-Guarinus Veronensis: 38
-Haloinius Cominius, G.: 41
-Hazel, Iohannes: 10, 37
-Heineccius, Io.: 61
-Hennius: 51
-Horatius: 18, 19, 35, 49, 61
-Ijsewijn, Iosephus: 7
-Jones, W.H.S.: 61
-Kluepfelius (Klüpfel), Engelbertus: 3, 51
-Licoppe, Gaius: 29
-Lubinus, E.: 42
-Lundonius (Landon), Ioannes: 50
-Maestre, Iosephus Maria: 36
-Medices, Iulianus: 43
-Meissner: 47
-Montaurus (Orberg): 43
-Muretus, Antonius: 19
-Naudaeus, G.: 41
-Orbergianus: 43, 48
-Pascolius, Ioannes: 10
-Perottus, Nicholaus: 38
-Perpinianus, P. Io: 31, 32
-Petrarca: 4, 9
-Pexenfelder, Michael: 27
-Piga, Claudius: 50
-Politianus: 43
-Pontanus: 46, 48
-Pyrrhus Pintius,vIanus: 45
-Rabelasius: 2
-Ramos, Alexandra: 29, 36
-Rojas, Iosephus: 47
-Ruhnkenius: 51, 60
-Rouse, Vilelmus H. D.: 44, 61
-Sacré, Theodericus: 7
-Sanctius Brocensis: 36
-Seneca: 54
-Stephanus, Henricus: 36, 61
-Stroh, Valahfridus: 19, 20
-Sturmius: 26
-Tacitus: 21
-Tunberg, Terentius: 19
-Valla, Laurentius: 1, 10
-Villadei, Alexander de: 37, 38
-Vives, Ludovicus: 2, 5, 10, 14
-Vossius, G. Io.: 37, 43
-Wolfius: 54, 55
-Zamenhofiani: 9
-Zunica, Alfonsus: 40


ANNOTATIONES:

1) Modus numerandorum annorum nobis ignotus.

2) L. Vives, De disciplinis libri XX, tomus I De causis corruptarum artium, liber secundus, De corrupta grammatica, Lugduni, apud Ioannem Frellonium, 1551, p. 78.

3) Haec omnia inveniuntur in libello Maturini Corderii (Mathurin Cordier), cui index De corrupti sermonis emendatione libellus, Lugduni, apud Sed. Gryphium 1535, ff. 2r-v (cf. idem Redaction Anvers 1540, texte et commentaire linguistique par Leena Löfstedt et Bengt Löfstedt, Lund university Press, Lund 1989).

4) Gratias agimus plurimas Aloisio Miraglia, quod patefecit nobis pessime auscultantibus nomen Iosephi Ijsewijn, “qui fuit Theodorici Sacré magister praeclarus”.

5) Inter spectatores considebat doctus et humanissimus professor Theodericus ille Sacrè, qui apud nos Hispanos versabatur, utpote qui orationem quoque Latinam in conuentu Malacitano diebus superioribus habuerit, cui orationi titulus fuit De pygmaeorum certaminibus sive de argumento antiquo in carmen comico-heroicum converso, cuius hac in pagina Circuli nostri potestis plura spectare et auscultare et scire: «Plura de gruibus: oratio a Theoderico Sacré Malacae habita» .

6) Cf. supra ibidem.

7) Ludovicus Lazarus Zamenhof clarissimus est, quia linguam illam quae dicitur “Esperanto” finxit.

8) Gratias denuo agimus plurimas Aloisio Miraglia, quod patefecit nobis pessime auscultantibus nomen Ioannis Pascoli, “nobilissimi poetae Itali, qui carmina et sua vernacula lingua et Latine ineunte saeculo vicesimo mira elegantia panxit”.

9) Professor Iohannes (John) Hazel (Vice President of The Association for Latin Teaching, UK), orationem habuit antequam illa ab Aloisio Miraglia dicta est in eodem conventiculo Malacitano, cui orationi titulus “ARLT: centum anni societatis illius Britannicae Latinitatis magistrorum” fuit.

10) Cf. Du Cange et al., Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre, 1883-1887.

11) In opere, cui index est Ciceronianus.

12) Cf. Iordani Bruni Nolani  Opera Latine conscripta. De triplici minimo et mensura (1591), 1962,  I 3, p. 135.

13) Cf. Terentius Tunberg, “De Marco Antonio Mureto oratore et Gallo et Romano”, Humanistica Lovaniensia 50 (2000), pp. 303-327.

14) M. Antonii Mureti Opera omnia. Volumen I, Lipsiae, 1834: Orationum Volumen II, oratio XVII.

15) Videatis praefationem Latinan libri cui index est Latein ist tot, es lebe Latein! (2007). Cuius operis exstant editiones Francogallica (2009), Hungarica (2011) et Hispanica (2012).

16) Cf. supra ibidem.

17) Modus numerandorum annorum (ut supra diximus) nobis ignotus.

18) Claudius Aquaviva fuit inde a die 19 mensis Augusti an. 1580 usque ad diem mortis suae (1615) quintus praepositus generalis Societatis Iesu. Cf. Ratio atque institutio studiorum per sex patres ad id iussu R.P. praepositi generalis deputatos conscripta, Romae, in Collegio Societatis Iesu, 1586. 

19) Ep. 1115, ed. Allen, 4: 290, vv 28-34.

20) Ioan. Sturmii Classicarum epistolarum siue scholae Argentinenses restitutae. Argentorati excudebat Iosias Ribelius 1565, p.5.

21) Scripsit Apparatus eruditionis tam rerum quam verborum per omnes artes et scientias. Norimbergae: Sumptibus Michaelis et Joh. Friderici Endterorum, 1670.

22) Aloisius mentionem facit acroasis Amstelodami a. 2013 habitae, quam spectare atque audire fieri potest hoc in loco: URL: < https://www.youtube.com/watch?v=a61Dc_EFuI4>.

23) Ad commetarios, quibus titulus est Melissa, Aloisius refert.

24) Cf. Petri Ioanni Perpiniani Valentini e Societate Jesu Opera. Tomus tertius. Romae 1749,  p. 104.

25) Cf. supra ibidem, p. 105.

26) Cf. Hor. Carm. I 22.

27) Legatis symbolas Iosephi Mariae Maestre, quibus tituli sunt “El Brocense contra el inglés Henry Jason: una nueva interpretación de la paradoja latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem y de sus posteriores cambios textuales” Humanistica LovaniensiaLVI (2007), pp. 177-227; “El Brocense contra el inglés Henry Jason: una nueva interpretación de la paradoja Latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem y de sus posteriores cambios textuales”, en P. Conde Parrado – I. Velázquez (eds.), La filología latina. Mil años más, Madrid, Instituto Castellano y Leonés de la Lengua- Sociedad de Estudios Latinos, 2009, vol. III, pp. 1225-1287.

28) Videatis supra notam 9.

29) Videatis paginam in rete universalis quae est URL: < http://www.scholanova.be/>

30) Videatis paginam in rete universalis quae est URL: < http://dupanloup.net/  >

31) Videatis in rete omnium gentium paginam Certaminis Ciceroniani, in qua indicantur nomina victorum, inter quos Alfonsus Zunica quintum locum obtinuit.

32) Inspiciatis paginam Societatis Hispanicae Studiorum Classicorum, cuius sigla sunt SEEC, ubi indicantur nomina victorum, inter quos Alfonsus Zunica locum obtinet primum.

33) Gerardi Joannis Vossii, De studiorum ratione opuscula, en: Th. Crenius, Consilia et methodi aureae studiorum optime instituendorum praescripta studiosae juventuti a maximis in re litteraria viris, Fortio Ringelbergio, E. Roter. L. Vive, J. Casellio, J. Sturmio, C. Scioppio, Ol. Borrichio, L. Aretino, G. Naudaeo, H. Grotio, J. Vossio, Rotterodami, ap. Petrum Vander Slaart, 1692, p. 698.

34) Cf. Nicolai Beraldi Aurelii Dialogus. Quo rationes quaedam explicantur, quibus dicendi ex tempore facultas parari роtest: deque ipsa dicendi ех tempore facultate ad reuerendiss. Cardinalem Oddonem Саstellionensem… Apud Seb. Gryphium, Lugduni, 1534,  f. C 4v. Ianus Pyrrhus Pintius (uulgo Giano Pirro Pincio) historicus grammaticusque est Mantuanus natus anno 1539 et mortuus a. 1543. Poeta quque fertur fuisse laureatus anno 1539 a rege Carolo nomine quinto.

35) Martinus Duncanus Quempensis (1505-1590) opus scripsit cui index est Praetextata Latine loquendi ratio.

36) Cf.Iosephi Rojas, Proverbia Latina Meissneri Phraseologiae a Carolo Pascal Addita.

37) Cf. Sen. Epist. 108, 24: “Itaque quae philosophia fuit, facta philologia est”.

38) Cf. Sen. Dial. 10, 13: “Graecorum iste morbus fuit quaerere quem numerum Vlixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem esset auctoris, alia deinceps huius notae, quae sive contineas, nihil tacitam conscientiam iuuant, sive proferas, non doctior uidearis sed molestior”.

39) Aug. Conf. 1, XIV 23: “Hinc satis elucet maiorem habere ad discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem”.

40) Cic. Tusc. 1,4,5: “Honos alit artes, omnesque incendunturad studia gloria, iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur”.

41) Cf. Jo. Gottlieb Heineccii Antiquitatum Romanarum Juriprundentiam illustrantium Syntagma, Francofurti ad Moenum, 1841, p. XXVI.

42) Numeri post nomina appositi ad paragraphos orationis exscriptae referuntur.