Aloisii Miraglia oratio ‘De lingua Latina in republica litteraria’ (Matriti a. 2015 habita) a sodalibus Circuli Gaditani exscripta

Iosephus Rojas et Alexandra Ramos fecerunt.  

Vniuersitas Studiorum Gaditana 
Circulus Latinus Gaditanus 

***

[Haec pagina nunc componitur. Ignoscite nobis menda et imperfecta]

     Aloisius Miraglia ab Aemilio Canales, qui una cum Antonio González moderatur consociationem illam cui index ‘CulturaClásica.com’ est, auditoribus commendatus hanc orationem DE LINGVA LATINA IN RE PVBLICA LITTERARIA inscriptam Matriti anno 2015 habuit:

*

2:12 [1] Gratias Aemilio, gratias Antonio, gratias Georgio et omnibus ceteris qui hanc pulcherrimam hebdomadam instruxerunt et ordinaverunt… Ergo vobiscum tantummodo pauca verba facere velim de hac re publica litteraria aut re publica litterarum. Et haec res publica iam antiquis temporibus orta est, aetate Ciceronis, aetate, postea, Christianorum, qui coniunxerunt vires atque litteras foverunt; aetate Media; aetate renatarum artium; praesertim, aetate Renascentium Litterarum… etiam haec iunctura est excogitata: res publica litteraria, res publica litterarum…

3:08 [2] Quae est res publica litterarum? Res publica litterarum est illa res publica quae coniungit non solum eos qui nunc temporis colunt litteras, artes, bonas Musas, sed etiam eos qui, ut videtis in primo loco, a Petrarca conscripto:

Quanta, oro te, gratia, claris et probatis scriptoribus est habenda, qui multis ante nos seculis in terram versi, divinis ingeniis institutisque sanctissimis nobiscum vivunt, cohabitant, colloquuntur interque perpetuos animorum fluctus, ceu totidem lucida sidera et firmamento veritatis affixa, ceu totidem suaves ac felices aure, totidem industrii ac experti naute et portum nobis quietis ostendunt et eo voluntatum nostrarum lenta carbasa promovent et fluitantis anime gubernaculum regunt, quoad tantis procellis agitata consilia tandem sistat ac temperet? (F. PETRARCA)

3:37 [3] Ergo homines qui iam mortui sunt, iam sepulti; et tamen eorum voces volitant vivae per ora hominum. Adhuc nos audimus eorum voces, adhuc cum iis colloqui possumus. Haec est mens eorum qui restituerunt litteras saeculo decimo quarto et postea, decimo quinto. Nos ingredimur in aulas antiquorum hominum eosque interrogamus. Et ii, pro sua humanitate, respondent. Et ex hoc colloquio fecundo aliquid fit in animis nostris. Animi nostri informantur ad humanitatem. Informantur ad eas virtutes quae hominem faciunt hominem et faciunt (eum) humaniorem. Nonne?

4:23 [4] Haec, ut videtur, haec forma comparativa non fuit antiquis temporibus, sed humanarum litterarum restitutores voluerunt eam adhibere: homo non nascitur, sed fit. Et ergo per litteras potest fieri humanior, gradatim ascendere ad illam speciem perfectam et absolutam hominis, quam omnes affectamus et quam aliquando speramus nos adsecuturos. Sed, si haec est res publica litterarum, si est ea quae coniungit homines qui nunc sunt et qui olim fuerunt et qui futuri sunt, cur lingua Latina est aptissima ad hanc rem publicam constabiliendam, corroborandam, melius meliusque administrandam? Hoc fortasse Schopenhauer nobis aperuit. Est mirum, -videtis?- nos, quomodo….

5:19 [5] Videtis quomodo possimus transcurrere saecula et ab aetate Petrarcae –natus est anno millesimo trecentesimo quarto et mortuus est anno millesimo trecentesimo septuagesimo quarto. Sed a saeculo decimo quarto nos transcurrimus ad duodevicesimum, et eadem lingua legimus [aliquid quod nobis tradunt]. Et Schopenhauer qui in sua Theoria colorum talia verba profatur. Est secundus locus, in quarta linea. Videtis:

Ea tantum procurare satago, […] videlicet prospicere, ne inventa, quae vera eademque alicujus in disciplina momenti esse persuasissimum habeo, plane neglecta et vetustate tandem obliterata pereant, de integro invenienda posteris. His igitur intentus, eandem colorum rationem Latinis jam sum literis expositurus, eo potissimum consilio, ut lectio ejus [sc. id est, huius operis]  exteris quoque pateat, inter quos forte fortuna attentiores aequioresve ei contingere possint judices; deinde etiam ut, […] interitui minus obnoxia sit. (A. SCHOPENHAUER)

6:03 [6] Ergo prima virtus huius linguae est haec: nos possumus loqui inter nos etiam si diversi sumus institutis, legibus, natione, gentibus… ergo, ego sum Italus, vos estis Hispani, ille est Hungarus, ille est Belga, alii sunt Dani, sed inter nos sine magno negotio, sine animi contentione, colloqui possumus. Prima virtus ergo, haec lingua superat et transcendit fines nationum et gentium. Dixerit aliquis…aliud/aliter autem quispiam: sed hoc facit nunc etiam lingua Anglica! nonne possumus hanc rem publicam litterarum lingua Anglica colere? nonne possumus inter nos communicare mentes, animos, aperire notiones quas animo concepimus lingua Anglica? Ecce Schopenhauer respondet iterum, et videatis insequentem sententiam:

Ea tantum procurare satago, […] videlicet prospicere, ne inventa, quae vera eademque alicujus in disciplina momenti esse persuasissimum habeo, plane neglecta et vetustate tandem obliterata pereant, de integro invenienda posteris. His igitur intentus, eandem colorum rationem Latinis jam sum literis expositurus, eo potissimum consilio, ut lectio ejus exteris quoque pateat, inter quos forte fortuna attentiores aequioresve ei contingere possint judices; deinde [sc. secunda causa cur lingua Latina sit utenda, aut sit utendum lingua Latina] ut, […] interitui minus obnoxia sit. (A. SCHOPENHAUER)

7:18 [7] Ceterae linguae omnes nascuntur, mutantur, moriuntur. Lingua Latina non iam mutatur. Et cur non mutatur? Quia iam pridem est mortua aut apotheosin subiens est ad deos relata. Ergo non mutatur iam. Ea lingua qua usus est Petrarca saeculo decimo quarto, eadem utitur –qua lingua usus est Petrarca- eadem utitur Schopenhauer saeculo duodevicesimo. Et ergo nos possumus servare notiones nostras, mentes a morte… nos hodie… vos potestis legere facile et sine difficultate Gongoram? Non potestis. Est admodum difficile, nisi homo longo studio incubuerit illis textibus non potest intellegere, etiam si natus et educatus est in lingua Hispaniae. Sed si quis discit linguam Ciceronis facile potest legere Petrarcam, facile potest legere Schopenhauer.

8:24 [8] Ergo haec lingua non solum spatia superat et transcendit locorum, sed etiam spatia temporum, et frangit repagula temporis. Vincit non solum exsecrationem Babelicam, qua nos variis linguis loquimur neque possumus inter nos facile intellegere; sed etiam superat exsecrationem illius Χρόνου, non Κρόνου sed Χρόνου, id est, illius temporis -qui fortasse vorat filios suos-. Χρόνος et Κρόνος sunt idem (…) dicebat esse eandem figuram. Ergo vorat filios suos, sed non potest vorare linguam Latinam, quia lingua Latina est immortalis, superat et vincit ipsum tempus.

9:12 [9] Ergo haec est causa cur, sit hoc faciendum. Dicunt quidam, ah sed tu, re vera, es laudator temporis acti! Nonne scis iam inde ab aetate Illuminationis, ab aetate Luminum, qui collustrarunt animos hominum, viros doctos recusasse, repudiasse, refellisse linguam Latinam et in eius locum induxisse linguam Gallicam, postea linguam Anglicam, principes omnium linguarum. Haec est fabula quam multi repetunt, qui fortasse audiverunt illuministas, qui dicuntur, recusasse usum linguae Latinae. Sed legamus quid scripserit Alambertius, qui principem locum obtinuit inter eos qui litteras et artes coluerunt ea aetate, qui fuit particeps illius Encyclopaediae, quae tantopere mutavit etiam mentem quam homines habebant ad litteras.

10:20 [10] Potesne? –ad alumnum- quaeso, hoc lege. Ergo, legamus tantummodo duas sententias. Secundam sententiam, in tertio loco:

 … avant la fin du dix – huitieme siecle, un Philosophe qui voudra s’instruire à fond des découvertes de ses prédécesseurs, sera contraint de charger sa mémoire de sept à huit Langues différentes; & après avoir consumé à les apprendre le tems le plus précieux de sa vie, il mourra avant de commencer à s’instruire. L’usage de la Langue Latine […] ne pourroit être que très – utile dans les Ouvrages de Philosophie, dont la clarté & la précision doivent faire tout le mérite, & qui n’ont besoin que d’une Langue universelle & de convention. (J. D’ALEMBERT)

Philosophus qui velit, qui olim volet informare animum suum penitus institutis et inventis eorum qui praecesserunt, debebit ille, cogetur, onerare memoriam suam septem aut octo linguis diversis…

11:06 [11] Quid dicit in secunda sententia? L’usage de la langue latine… nihil poterit esse utilius quam lingua Latina in operibus philosophicis, in operibus philosophis aut de philosophia. Estne homo qui adversatur linguae Latinae? Et quid dicit? Cur est utilis? Quia lingua Latina nos egemus in hisce operibus… Ultima sententia: une Langue universelle et de convention. Egemus lingua universali et positiva. Positiva, hoc modo dicitur Latine ‘conventionalis’. Potest dici et conventionalis, sed lingua positiva. Egemus lingua quam nos eligimus, quam nos volumus hoc modo adhibere. Sed plura dicit etiam in alio opere. Quid dicit?:

il seroit utile que les ouvrages de science, comme de Géométrie, de Physique, de Médecine, d’érudition même ne fussent écrits qu’en Langue Latine, c’est-à-dire dans une Langue qui est familière à pres-que tous ceux qui s’appliquent à ces sciences, en quelque pays qu’ils soient placés. C’est un vœu que nous avons fait il y a long- temps, mais que nous n’espérons pas de voir réaliser. La plupart des Géometres, des Physiciens, des Médecins, la plupart enfin des académies de l’Europe, écrivent aujourd’hui en langue vulgaire. Ceux même qui voudroient lutter contre le torrent, sont obligés d’y céder. Nous nous contenterons donc d’exhorter les savans, et les corps littéraires qui n’ont pas cessé d’écrire en langue latine, à ne point perdre cet utile usage; autrement il faudroit bientôt qu’un géomètre, un médecin, un physicien, fussent instruits de toutes les langues de l’Europe, depuis le russe jusqu’au portugais; et il me semble que le progrès des sciences exactes doit en souffrir. Le temps qu’on donne à l’étude des mots est autant de perdu pour l’étude des choses; et nous avons tant de choses utiles à apprendre; tant de vérites à chercher, et si peu de temps à perdre! (J. D’ALEMBERT)

12:19 [12] Erit utile opera de Geometria, de arte Physica, de Medicina et de omni eruditione scribi non nisi lingua Latina, id est, lingua communi omnibus doctis. Et hic… hoc scripsit Alambertius, non quidam laudator temporis acti, sed unus ex iis qui dicuntur adversati esse linguae Latinae, quae fabula est. Et in ultima parte: …autrement [] portugais. Quod ni fiat, vir doctus debeat scire omnes linguas, etiam linguam Rutenicam, linguam Lusitanicam, omnes linguas quae sunt in hoc orbe terrarum. Et… le temps […] des choses. Totum tempus quod reterimus in discendis verbis et vocabulis, est tempus quod auferimus, adurimus, eripimus rebus… Ergo si quis vir doctus est debet semper coniungere verba cum rebus, non potest nimis diu immorari in solis verbis. Haec sunt verba Alambertii.

13:46 [13] Certe Alambertius adversabatur illi vanae et vacuae arti rhetoricae, quam quidam homines conclusi in quibusdam scholis exercebantur iucunde in pangendis versibus Horatianis dum extra parietes scholasticos pulvere situque obductos, eversiones rerum fiebant. Populus egenus postulabat cibum, multae res mutabantur, et illi scribebant pulcherrimas strophas Sapphicas. Hoc certe… huic rei adversabatur Alambertius. Dicebat sed cur tam stulte tempus consumitur in iis rebus, immo, in iis verbis sine rebus? Cur discipulis dant verba, non dant res? Et dare verba Latine significat ‘decipere, illudere’.

14:40 [14] Ergo hoc certe erant res ingratae Alambertio, non usus linguae Latinae, usus linguae Latinae defendebatur etiam ab illis illuministis. Et ergo non est cur nos non defendamus eorum opus. Et uidetis: idem Lagomarsinus, qui fuit Iesuita, idem prorsus atque Alambertius dixit:

Pro Deus Immortalis! quis tanta mentis acie praeditus reperietur, qui non animum plane despondeat, -est locus quintus– a studioque doctrinae deterreatur, ubi sibi (siquidem velit eruditionem etiam peregrinam, atque exterorum hominum doctrinam non ignorare) praeter vernaculum, Graecum etiam Latinum, Hebraicum, Illyricum, Persicum, Polonicum, Sarmaticum, Anglicum, Scoticum, Hybernicum, Batavum, Germanicum, Hispanicum, Gallicum, Italicum, omnes denique omnium scriptorum sermones esse cognoscendos intelligat: Certe qui vel ipsos Latinos graece, non latine, scripsisse mallent, ut homines studiosi unam modo linguam, non duas, ut nunc fieri necesse est, discere cogerentur: id optant, quo multum profecto humani ingenii imbecillitati, in hac vitae brevitate consuleretur. (H. LAGOMARSINUS)

15:28 [15] Quis non animum despondeat! Quis non amittat omnem spem, se posse tandem aliquando peruenire ad quandam metam, si debeat omnes has linguas callere antequam accedere possit ad medullam eruditionis. Et in fine huius loci, in ultima sententia dicit:

Isti autem misericordes homines [ironia utitur, dissimulatione, o, ipsi dicunt: “Nos uolumus leuare onere tam graui discendae linguae Latinae. Heu Quam graue est discere linguam Latinam! Non est usui, poteritis uti aliis linguis] atque humani [gratias eis!], ut nos labore latinam linguam discendi levent, tum latinam ipsam nos discere, tum reliquas omnes praeterea cogunt. (H. LAGOMARSINUS)

16:25 [16] Est re uera somnium hominem posse ad ueram, altam eruditionem praesertim historicam in regionibus ad occidentem uergentibus, qui ignorent linguam Latinam, ergo non solum debebimus aliquo modo saltem linguam Latinam discere, sed etiam alias centum.

16:50 [17] Et haec non tantummodo ab iis qui saeculo decimo septimo et duodeuicesimo scripserunt et operam dederunt, sunt apertissime dicta sed etiam satis recenter: saeculo proxime praeterito vos scitis olim, vos certe vidistis, accepistis, legistis olim in Batauia editos esse comentarios, quibus index fuit Mnemosyne, et illi commentarii olim omnino Latine erant conscripti, nulla pagina erat quin Latine exararetur/esset exarata et subito et improviso cum tertiam seriem ederent, viri docti statuerunt non esse iam locum dandum linguae Latinae, sed potius ceteris linguis. Tunc temporis quidam eruditi in toto orbe terrarum conquesti sunt et argumentis usi sunt satis gravibus.

17:58 [18] Legamus/Videamus quid dicam exempli gratia Iohannes Baptista Pighi (Aevum 8, 1934) in sexto loco. Videatis tertiam lineam in parte extrema:

6. …pure riconoscendo le necessità a cui obediscono i nuovi editori di Mnemosyne (che in sostanza si riducono alla scarsa pratica che dello scriver latino hanno moltissimi studiosi d’antichità), è certo che, dal punto di vista della lingua técnica, il passaggio, in una rivista scientifica, dal latino alle lingue nazionali non può definirsi che un r e g r e s s o. E se latinisti di grandissimo valore e di chiarissima fama come i nuovi editori di Mnemosyne s’indicono a ciò, vuol dire che la situazione è grave, e che la batagglia […] non è punto facile […] (G.B. PIGHI).

18:20 [19] Sunt verba paradoxa: “O nos debemus progredi! Debemus ad ulteriores metas pervenire! Non possumus semper et tantummodo colere linguam Latinam. Nunc habemus alias linguas quibus perbelle exprimere possumus verbis ea quae olim Latine dicebantur. Potesne tu convertere in Hispanicum?: “El paso, en una revista científica, del latín a las lenguas nacionales no puede ser definido sino como un regreso”. Est interpretatio haec ex eadem lingua… [Risus] …. Gratias …… Sed etiam ultimam sententiam velim legere eiusdem scriptoris:

[19:00] Quando quell’uso sarà cessato [usus linguae Latina, scilicet], sarà praticamente cessato anche l’apporto continuo d’idee che ci viene dall’antico. Può darse che la nostra civiltà moderna non ne abbia più bisogno […]. Man non oserei dire che questa sua nuova independenza contribuirà a farla migliore. (C. B. PIGHI)

19:21 [20] Sunt pulcherrima verba… Potesne…? [— Hispanice versio —] Sunt verba inusualia Latina… Hispanica Italica miscentes… Itagnolo… Pulchra lingua mixta… Sed… et quid dicunt tamen? Dicunt: “a, sed nos non possumus bene exprimere uerbis id quod nostris temporibus concipimus animo, notiones novas, recentiores”. Hoc ipse… ipse Pighi dixerat… vertite iterum paginam… in initio …quae sunt dificultares exprimendae verbis Latinis res recentiores. Dicit in prima sententia, in parte ultima:

…pure riconoscendo le necessità a cui obediscono i nuovi editori di Mnemosyne (che in sostanza si riducono alla scarsa pratica che dello scriver latino hanno moltissimi studiosi d’antichità), è certo che,…

20:48 [21] Haec est vera difficultas. Maxima pars eorum qui colunt litteras antiquas non habent usum linguae Latinae sed tantummodo haec est difficultas: non petere ad linguam Latinam, sed ad homines qui colunt litteras, qui non satis exercuerunt hanc linguam, qui docent id quod non satis per annos exercuerunt. Sed ergo quid dicunt? Legatis iterum, Lagomarsinus quid nobis proferat:

[21:18] [Linguam] Latinam, tamquam aetate jam grandi effoetam anum [est anus quae non iam parere potest filios, non iam parere potest liberos], turpem, rugosam, edentulam [non habet dentes], deliram [omnino insanam] aversantur, respuunt, derident exsibilant, insectantur. (H. LAGOMARSINUS)

21:42 [22] Est climax pulcherrima, nonne? Est gradatio pulcherrima. Non solum aversantur, sed respuunt, derídent, exsibilant, explodunt et postea insectantur. Id est, non sinunt eam abire, sed insectantur eam, donec omnino exterminent. Nunc, nostris temporibus, quae est causa cur talia fiant? Causae sunt plurimae, diversae, intricatae, sunt causae quae pertinent ad rerum historiam, sunt causae quae pertinent etiam, ut credo, ad dolos et fallacias quorundam qui mala quadam fide voluerunt linguam latinam abolere aut saltem eius pondus imminuere ut nunc ad incitas redigatur aut redacta sit.

22:33 [23] Sed nos, quantum in nobis est, debemus cogitare si forte nos ipsi aliquid fecerimus quod quasi ansam prebuerit adversariis et hostibus nostris. Et ceterum/Quia certe non possumus totam historiam rerum mutare, non possumus retrogredi ad tempora antiqua et res omnino transformare, sed possumus nos ipsos mutare. Hoc nemo nos impediet. Ergo quid factum est? Inter eos qui linguam latinam vivam, quam vocant, numerantur, sunt quidam qui tantummodo et solum (non sunt pauci, eh) tantummodo et solum voluerunt ostentare se posse hac lingua loqui de omnibus rebus.

23:36 [24] Ha! Tu nescis quomodo dicatur “navis volans”? Ego scio: dicitur “aeroplanum”. Tu nescis. Haha! Tu es pessimus vir. Ha! Tu ignoras quomodo dicatur “aeroplanum inversa vi propulsum”? Ego vero scio, perdidici. Et talia ostentant ubique, et illos etiam conventus convocant homines qui congregantur ut de rebus levissimis, de coca cola, de circulis saltatoris, de levibus quibusdam amoribus Latine loquantur inter se. Vnde fit non solum hodie sed eo tempore quo ille motus Latinitatis vivae exortus est -nonne?- annis quinquagesimis, sexto decennio saeculi modo/proximi praeteriti, Avennione (ut scitis) conventus est celebratus. In illo conventu numerabantur praestantissimus quisque Latinitatis cultor totius Europae et etiam aliarum gentium convenerant, ut de tali re meditaretur. Post tot dissensiones, post bella omnium gentium, postquam homo est contra hominem in acie dispositus, nonne possumus invenire aliquid quod faveat paci universali, quod foveat commercia inter gentes et praesertim inter viros doctos?

25:15 [25] Et venerunt. Venerunt quia videbatur consilium satis bonum. Dein statim quidam arripuerunt taedam et dixerunt: Ha! Haec est provincia, quam nemo colit. Bene ego colam et rex ero hic! Immo scitis quid faciam? Imitabor canes qui circummingunt territorium. Ergo circummingam totam aream hanc et si quis ausus erit immittere pedem, ringens et allatrans eum perterrebo ut fugiat.

25:56 [26] Hoc fecerunt. Hoc fecerunt et possim etiam proferre nomina quorundam qui… si quis ausus erat… fortasse possumus dicere ‘autoraeda’ aut ‘autocinetum’ aut etiam ‘currus automovilis’ aut ‘currus qui se movet’. “Nullo prorsus modo! Pontifex locutus est, causa finita! Et ego sum Pontifex Latinitatis vivae! Vos debetis ad meos pedes uenire”. Tunc quidam viri doctiores… quid dixerunt/dicebant?: Isti viri sunt insani, delirant/ “Est vir insanus, delirat. Nos ipsi possumus loqui de rebus severiobus, de monumentis litterarum nobis traditis, de hac consuetudine, quam viri docti per saecula coluerunt. Nos fortasse uolumus coniungi vinculo quodam et catena cum iis qui ante nos hoc modo rem publicam Litterarum coluerunt. “Hem… Nullo modo! Debemus loqui de panicellis, utrum dicendum sit “panicellus” an “pastillus”. Quia haec est res maximi momenti. Debemus dicere “pastillum” an “panicellum”?

27:10 [27] Est quaestio de qua debemus multos conventus agitare. Et hoc modo fecerunt. Quid factum est? Post paucos annos viri, partim superbia (hoc est dicendum) partim quia naso suspendebant adunco iam inde ab initio hoc has consuetudines, sed partim etiam stomachati hisce puerilibus nexis, viri docti, fere omnes, pedem retulerunt. Et mirum est, in primis duobus conventibus plurimi erant viri docti ex toto orbe terrarum, iam in tertio multo minores, in quarto longe minores, in quinto… multi viri, sed illa lumina quae celebrantur in toto orbe, iam evanuerant, et ergo in sequentibus conventibus, nescio an in quinto, an in sexto, sed in sequentibus conventibus gradatim hoc factum est.

28:11 [28] Et hoc factum est etiam in illis academiis, quae eo consilio erant instructae et erant excogitatae, ut defenderent usum vivum linguae Latinae. Et etiam/Etiam ibi gradatim viri docti cum sensissent scopum, ut aiunt, quem sibi proponebant illi homines/ibi omnes longe discedere a cultu litterarum, a doctrina, ab eruditione vera, sed alio tendere, id est, ad quandam linguam fere Zamenhofianam in vitam revocandam et ad colloquia de rebus levioribus serenda, tunc omnes discesserunt.

28:59 [29] Ergo nos quid debemus facere, ut defendamus hunc usum? quia facile hoc modo adversarii mala fide praediti… quid fecerunt? Dicunt Itali: “proiecerunt aquam sordidam una cum puerulo” id est, omnia… Et dixerunt: “Ex uno disce omnes”, et omnia exturbarunt. Nos contra debemus graviora tractare. Hoc fecimus in hoc conventu, ubi tantum tractavimus de arte docendi, quae est res gravissima, quia nisi/permissi invenimus methodus et vias, quibus excitemus iuvenes ad discendam linguam Latinam, actum est, et de scriptoribus antiquis et recentioribus excutiendis atque nobiscum coniungendis. Id est, non tantum de materia mortua, non tantum de philologia, sed etiam vidimus quomodo illi scriptores adhuc alloquantur nostros annos.

30:00 [30] Ergo haec sunt quae facere debemus… Videatis quid dicat Commirius qui fuit alius scriptor Italus/Iesuita… Commirius adloquitur ad hominem qui gaudebat scribendo latine et proponebat rotundas sententias et pulcherrimas. Sed eum adloquens dicit:

Pondus non habes, bone vir: opus est arte, qua vitrum tuum dissimules. Tinnis tamen et acutum sonas: sic potes fallere et decipere incautos. (J. COMMIRIUS S.J.)

Quia nihil inest. Sunt verba sine rebus. –Ha! Ego loquor Latine!Sed quid dicis? Hoc est interrogandum.

30:37 [31] Olim in tramine quaedam mater quae laudabat filium. Filius meus sex linguis loquitur. Et post quinque minuta filius meus sex linguis loqui potest. Dein post pauca minuta sed filius meus sex linguas callet. Et tunc unus qui sedebat dicebat domina sed quid dicit filius tuus hisce sex linguis? id est oportet etiam videre quomodo rem colat. Ergo quid factum est praesertim aetate nostra? Gradatim coepimus dicere non solum eos qui colunt mathematicam aut artem machinalem sed etiam eos qui colunt litteras non egere lingua Latina, non egere lingua Graeca. Cur? Sunt interpretationes habemus conversiones. Melius erit mentem convertere ad mores, ad consuetudines vivendi, ad illas antiquitates quas antiqui nobis tradiderunt.
Et, videtis, Lagomarsinus quid dicat9. Ii qui converterunt qui tantam curam collocaverunt in scriptoribus convertendis nocuerunt usui et studio linguae Latinae quia id fecerunt ut pigriores discipuli efficerentur cotidie qui quidem sperando se posse idem percipere ex interpretationibus quod ex scriptoribus ipsis totum laborem discendae linguae praeterierunt. Et ergo quid fecerunt?
Schopenhauer ipse dicit: maluerunt bibere pisanam quam potionem arabicam. Scitis quid sit pisana? quomodo dicitur café di cicoria? café di cicoria, nonne?
Ergo maluerunt bibere pisanam, ergo potionem hordeaceam ex cicoria, quam bibere ipsam potionem arabicam genuinam et veram.
Et nunc multi sunt qui hoc faciant. Multi sunt qui hoc pergant facere.

Possumus mederi huic rei? possumus certe, nostra opera.
Sed imprimis illuc debemus tendere, illud debemus consequi ut honos quidam restituatur litteris. Nunc litterae neglectae iacent et omnes credunt nulli usui esse.
Immo etiam ii qui colunt litteras quasi gloriantur: litterae sunt inutiles hac de causa sunt pulchrae.
Dicas hoc patri familias qui non habet pecuniam ut emat lac quo nutriat filium suum. Dicas quomodo colere rem inutilem, …hisce in temporis angustiis. Hoc tempore quo homines opprimuntur suffocantur difficultatibus omnis generis.
Ergo non est bona defensio. Habeo etiam amicos, optimos viros quidem, qui hoc modo conantur defendere. -a, est res inutilis, et ergo hac de causa nos debemus defendere rem inutilem. sed non hoc modo defendemus.
Debemus monstrare litteras non solum utiles esse sed necessarias hominum societati, quae non iam erit humana si carebit omnino litteris. Erit fortasse societas formicarum quae optime ordinant res suas. Sed non iam erit societas humana… et ergo honos est restituendus. Et videtis quid dicat Klüpfel10.
Honos alit artes, dixit Cicero, iacentque ea semper quae apud quosque improbantur.
Ergo iacebunt litterae, iacebit lingua Latina nisi monstrabimus linguam et litteras illas habere veram utilitatem posse informare animos adeo ut humaniorem meliorem et etiam efficaciorem societatem humanam habeamus. Ergo Klüpfel, in ultima parte huius loci, dicit:

Vehementer dubito de successu optato quia iam tunc temporis quidam conabantur – Klüpfel scripsit vitam
Conradi Celtis- et magnam operam dederat etiam litteris renovandis atque fovendis.
Multi alii circa eum hoc conantur facere, resuscitare studium litterarum. Sed Klüpfel dubitat, dicit dubito possimusne revera pervenire ad illam metam quam nobis proposuimus:
Vehementer dubito de successu optato, si monitis solum, legibus aut decretis res agitur, – non satis est lege … oportet honorem restituere- nisi propositis etiam praemiis et honoribus meliora ingenia excitentur. Quotus enim quisque – id est, quam pauci- tam patiens, – est – ut velit discere aut docere, quod non sit in honore? – bene, ea iam dixerat etiam Erasmus…Erasmus tribus saeculis ante. Ergo videtis rem esse repetitam, nos non debere tantopere iacere animo atque desperare quia iterum iterumque tales condiciones sunt…apparuerunt et sunt exortae- Potissimum difficilia si sunt quae traduntur. – sunt difficilia, sed difficilia sunt quae pulchra, χαλεπὰ τὰ καλά.
Sed homines nunc temporis videntur – omnes videntur amare cultum antiquum, sunt plurimi.
Nunc sunt in more et in pretio illae celebrationes ad quas concurrunt plurimi homines, vocant eas vocabulo recentiore festival sunt quaedam fest…quidam dies festi ad quos concurrunt ex omnibus partibus, ubi sunt histriones qui agunt in cena partem Aeneidos, sunt alii qui recitent versus Homeri et alii qui disputent de tragoediis Graecis. Et omnes accurrunt, -cur?- quia talia excitant animos hominum.
Sed debemus cavere ne haec, quae sunt irritamenta, quae sunt tantum gustationes, promulsides,
ponantur in loco capitis cenae. Debemus habere etiam caput cenae, id est illam doctrinam graviorem qua homines non per interpretes, non per aliquot internuntios sed ipsi possint accedere ad fontes et liquidas illas aquas haurire.
Ergo litterae bellae, -ut ait Ernesti11-, litterae bellae scenae maxime serviant, fabulisque scenicis iudicandis et scribendis, earumque arti, venustati vel sublimitati in sententiis intelligendae, et, ut loquuntur, gustandae: dum interea veteres illae litterae bonae et humaniores, qua labore constant, et doctrinis litterarum prosunt, vel negligantur penitus, vel tractentur remissius et negligentius.
Nos debemus cavere ab hoc periculo, quia non satis est excitare animos, est facile… Non sint libri
classici –ut aiunt- nisi excitarent homines omnium aetatum…
Sed oportet facere ut homines habeant instrumenta, claves quibus ipsi possint ingredi. Hoc facit non solum ad litteras, sed ad libertatem humanam. Nam si omnes coacti erunt intellegere quid Homerus, quid Plautus, quid Vergilius nobis dicere voluerint per interpretes pendebunt ab ipsis interpretibus. Qui quidem poterunt quidquid ipsi volunt nobis proponere, praemansam quandam materiam quae potius sapiat eorum salivam quam saporem primigenium nobis apponere. Ergo debemus cavere ab hoc periculo si liberos facere volumus discipulos nostros eis instrumenta libertatis dare debemus. Et si volumus efficere ut eorum animi informentur revera ad ea quae tradita sunt per saecula et hominum aetates debemus imprimis eis eam clavem praebere qua aperire haec palatia, has aulas magnificas possint.
Et videtis etiam Heineccium12 recusare λεπτολογίας, id est, illas res quae certe sunt complementum quasi, sunt subsidium quoddam, scire quomodo vestimenta sibi induerent romani, quomodo comas aptarent feminae et matronae sunt, et haec omnia sunt etiam utilia, sed sunt λεπτολογίαι, sunt res levissimae si carent maiore substantia et solidiore solo in quo dicantur.
Et Heineccius dicit doctissimus quisque talia respuit et ridet.
Et …estne difficile… tunc statim exsurgunt quidam qui conqueruntur et lamentantur:
– Est difficile Latine loqui, est res difficillima…
Est difficilis sed non tam difficile! mea sententia, loqui Germanice est longe difficilius, et tam multi sunt qui Germanice loquantur. Ergo …difficile est recte aliquando Latine fari -dicit Caselius13- sed non ita in universum difficile ut id bene nos
aliquando consecuturos desperandum omnino videatur. Adolescens ingenuus ingenio abundans, et vestigiis ducis periti ingrediens, non solum sermonem Romanum plene cognoscere, sed et sublimiora perdiscere bene poterit.
Sed quomodo poterit hoc facere? certe debet habere methodum, viam rationemque, semitam quondam compendiariam quam emensus ad metam pervenire celeriter possit.
Hoc dicit, videtis, paulo post, Valesius14:
…sine methodo, nos erramus per maria sine acu nautica, sine pyxide nautica, sine amussi nautarum.
ergo non poterimus unquam pervenire ad portum.
Et nunc temporis, ea quae dicitur methodus docendi linguam Latinam et Graecam nulla est methodus. Est tantummodo discriptio, descriptio linguae, gravior et docta, sed est descriptio. Est methodus qua lingua disci possit? Sunt duae res diversae! Nos confundimus has duas res. Medio saeculo undevicesimo et postea saeculo vicesimo etiam in dies peius rem tractamus.
Sed, videtis, Valesius quid dicat de methodo necessaria.
Et Comenius –a!…transimus a saeculo ad saeculum, quam pulchre! haec est res publica litteraria.
Audimus omnes socios nostros, amicos nostros qui variis temporibus, aetatibus coluerunt, vixerunt, vitam degerunt pro his rebus quae nobis carae sunt. Et nunc nos videmus illic congregatos illos homines qui quasi coronam faciunt circa nos et omnes una voce eadem proferunt.
Etiam Comenius15 quid dicit fieri non potest, super quindecim annos, decem, duodecim, quindecim annos discipulus debeat laborare difficultatibus hac methodo perversa!
Post quindecim etiam aut viginti annos plerumque ad hoc non nisi serperastris suis -id est et baculis et fasciis quibus involvuntur ii qui infirmos habent pedes. Numquam possunt ambulare isti!
…nisi serperastris suis, grammaticis et lexicis, alligati quaedam illa Latine proferre possunt
Debent tantummodo … semper habere ad manum lexicon, grammaticam, quia sine lexico nihil possunt
intellegere!
…et ne illa quidem sine haesitantia et titubatione. Quod pessimum temporis et laborum dispendium unde nisi a vitiosa methodo venire potest?
Haec omnia nascuntur ex methodo vitiosa, ergo imprimis methodus est mutanda. methodus est evertenda. Et debemus redire ad eas methodos quae, saeculis volventibus, nobis monstrarunt efficacissimos fructus, uberrimos fructus, extulerunt uberos fructus.
Et videtis, Bacci16, -novistis eum, nonne? Fuit cardinalis Ecclesiae Catholicae qui praefuit illi parti
Civitatis Vaticanae quae colit litteras latinas et Bacci perbelle scribit hic:
Litterae Latinae non languescunt quia non sint satis multi homines qui scribant de philologia, de grammatica et de aliis rebus. Sunt abunde satis …-fortasse nimis multi-… sed languescunt quia non iam exercetur usus linguae Latinae scriptus et praesenti sermone. Et hac de causa discipuli et etiam viri docti non bene intellegunt ea quae ipsi considerant, suscipiunt discenda. Est mirum nonne? Ego vidi nuper professorem Graecum? ordinarium qui docet ius civile. Scripsit duo magna volumina sed quotiescumque laudat sententias ex codice sive Theodosiano, …quotienscumque laudat sententias errat. Saepissime. Non intellegit, quia non habet usum linguae. Certe studuit grammaticae. Certe didicit declinationes fortasse aliquando, sed cum usu careat, praesertim in rebus minutioribus in quibus oportet subtilitate quadam uti, ille toto caelo desciscit a vero, et errat, vagatur per campos neque metam attingit. Et haec…hi gigantes quorum pedes sunt ex argilla facti ubique versantur et occupant cathedras et docent suam inscitiam. Ergo nunc est tempus talem rem mutandi. Et videatis quid dicat Amasaeus17:
Vos erratis, amici! Idem dixerat etiam Pasquali, Georgius Pasquali, philologus ille. Erratis quia nemo potest bene callere quandam linguam quin aliquatenus ea loquatur et scribat. Non possumus callere linguam si tantummodo nobis videmur intellexisse id quod scriptum est. Hoc non significat callere. Videtis quid dicat in secunda linea: neminem esse posse existimo, cuiusquam linguae peritum, qui se non plurimum in ea dicendo, ac scribendo exercuerit.
Nisi exercemus linguam dicendo et scribendo eam callere non possumus. Hoc non unus Amasaeus dixit sed ii qui nunc temporis linguas docent, exempli gratia, Sydney Morris scripsit librum saeculo proxime praeterito exeunte hoc idem affirmavit et contendit.
Et deinde est locus ille notissimus et pulcherrimus, quia multi dicunt quid loqui et scribere? lingua latina est mortua non possumus loqui lingua mortua. Muretus respondet verbis18 fere iisdem quibus post multa saecula usus est Valahfridus Stroh. Videtis quomodo una voce consentiant viri docti. Et quid dicit?
Aiunt Graecam Latinamque linguam iam pridem mortuas esse. Ego uero eas nunc demum non tantum uiuere et uigere contendo, sed, si in tralatione perstandum est, firma ualetudine uti, postquam esse in potestate plebis desierunt. Quamdiu enim populari imperio regebantur id est, quam diu penes populum erat, ut ait Horatius, arbitrium et ius et norma loquendi, assidue agitabantur, fluctuabant, nihil habebant certum, nihil stabile, unum saeculum eodem vultu durare non poterant: nunc ex quo ad optimates, ut ita dicam, redactae sunt, et certis a scriptoribus petuntur, certis regulis ac praeceptionibus continentur, multis iam saeculis fixae atque immutabiles permanent. […] Illae igitur linguae quotidie moriuntur, quotidie nascuntur, quae pendent ex libidine imperitae multitudinis: quas autem ex populi servitute eruditorum usus vindicavit, illae non vivunt tantum, sed immortalitatem quodammodo et immutabilitatem adeptae sunt.
Haec est vera…Illa quaestio de lingua viva de lingua mortua… hoc modo debemus persolvere sicut Valahfridus fecit in ultimo suo libro. Non ultimo, quia postea scripsit alium. Sed in libro lingua Latina est mortua, vivat lingua Latina hoc modo inscripto. Et rectissime scripsit, nonne?
Et videtis etiam Schlegelius19 longo tempore post idem dicet, quia haec fuit perpetua persuasio virorum doctorum per saecula.
Schlegelius. Videatis in tertia ab ultima linea:
… quae linguae vulgi ore teruntur, mutationibus plerumque sunt obnoxiae.
Lingua Latina vero non teritur ore vulgi, et ergo est immutabilis, est aeterna.
Et pulchre dicit Gagliuffi20, in quarta ab ultima linea:
Si heri, cur non hodie, cur non cras?
Id est, si loquebantur homines de legibus Keplerianis, de tubis Torricellianis de vi electrica de vi magnetica de vi caloris. Cur non hodie?
Si hoc fecerunt per saecula cur non hodie. multi dicunt: a, sed saeculum est. hodie talia non iam facimus.
Sed nos sumus tempora, dicit Augustinus, quales nos sumus talia sunt tempora. ergo satis est velle ut res fiat in shcolis apud viros doctos. Irrationabile est contrarium, id est, viros doctos congregari ex omnibus partibus totius orbis terrarum qui studeant litteris latinis et nos audire alium Germanice, alium Sinensi lingua, alium Polonice, alium Anglice, alium Gallice, alium Hispanice loquentes. Hoc est irrationale. Quia omnes sciunt linguam latinam. Satis est gradum ulteriorem dare ut inter se facile colloqui possint et audire alios loquentes de iisdem disciplinis quas ipsi colunt. Et, videtis, dicunt:
Sed hoc non fieri potest quia sunt verba nova et sunt res novae. Haec est quaestio re vera…ridicula.
Iam Aldinius hoc dixerat: sunt plurimi modi quibus possumus dicere has res. Primum omnium, plerumque si loquimur de litteris, de philosophia, de historia rerum gestarum, non loquemur de transistoribus. Et ergo non erit tam frequens usus horum verborum, nonne? Tantummodo per incidens poterunt intervenire in nostro sermone.
Poterimus etiam dicere: ut vulgo dicitur, ut Anglice dicitur, et satis est.
Quomodo dicitur Hispanice I-pod. Et ergo cur latine debemus tantopere curare? Dicemus ut Angli dicunt I-
pod. Et satis erit. Sed possumus etiam si nos debemus definite res exprimere fortasse poterimus dicere tabella electronica, siliqua electronica et alia eius generis. Et pulcherrime Aldinius dixit21:
Multis modis possumus donare res suis nominibus circumscriptionibus, circumlocutionibus, tropis, similitudinibus et cetera id genus sexcentis, et si addantur etiam ex Graeco fonte cadentia, id est, si addantur etiam verba Graeca quae adhiberi possunt, nulla res est quae non Latine recte et satis apte nominari possit.

Idem22 dixit Brunus Nolanus sua vehementia.
Et, videtis, vera difficultas est via et ratio docendi. Nunc est perturbata. Mea neptis, cum esset in lyceo, iubebatur a magistro scribere longum pensum de genere dicendi Apuleiano cum numquam legisset unam lineam Apuleii. Et ergo quid facere debebat illa misera? Colligebat scripta aliorum et hinc et illinc, decerpens sentenias, centonem apponebat magistro. Sed hoc modo non liberos homines, psittacos formamus, qui repetunt verba aliorum qui nimis multum observant et respiciunt auctoritates qui non iam audent rebellare iis qui in cathedram ascenderunt aut qui ad potestatem pervenerunt. Ergo faciunt servos non veros liberos et haec perversa methodus iam notabatur a Cheluccio a S. Iosepho23:

Adeo perturbata, adeo obscura et inanium praeceptorum tricis undique implexa esse videatur…videtur –haec methodus- ut iam miseri adolescentes diutius grammaticae ambagibus, quam olim labyrintho Cretensi Theseus, immorari cogantur.

Hoc etiam nunc temporis fit. Ergo, dicunt: A! Sed est difficile! Nunc temporis res alio currunt. Non possumus hoc facere. Debemus sequi cursum fluminis.
– A! nullo modo! hoc est abiectorum hominum! Nostrum est mutare res. Est difficile. Et ut ait24 Budaeus:

Sit sane (non enim causam dixerim) atque etiam in lubrico, et confragoso: modo ne undique abrupto et inaccesso. Nam et Latinae linguae instauratio in multis partibus quae iam restitutae videntur, non protinus atque inoffensae cessit experienti contentioni; nec si facile non fieri, ideo prorsus non potest.

Non facile fit! Sed non significat hoc fieri non posse. Significat id esse aliquantulum difficile, sed nos poterimus difficultatem superare.

Esto haec aerumnarum summa in certamine elocutionis probae restituendae, et barbariae exterminandae: maior denique aerumna sit illa quidem, quam uno ut Hercule aut altero confici ipsa possit. Sed eiusmodi tamen, quae desperanda non sit vel Herculi, vel Ulyssi.

Gratias.