CARMINA • POEMAS


Recitationes auctorum classicorum • Recitaciones de autores clásicos

Carmina hodierna 


 

Alexandrae Epigrammata

SAPPHO (ca. 600 a. n. Chr.):

-Ἔρος δ’ὲτίναξέ μοι / φρένας, ὠς ἄνεμος κάτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.


Improbus ille puer mihi sīc praecordia cīuit,
Vt dē mōnte altō rōbora praecipitans
Ventus turbine quī capita exsternat foliāta.
Cor mihi laesit sīc improbus ille puer.

Alexandrae Stropha Sapphica I

De ‘domo arborea’ imperfecta


Absolūtam nunc habitāre mōlem
Somniāuī egens quasi passer exsul,
Auream domum arboreamque sēdem,
Au, sine rāmīs.

Alexandrae Stropha Saphica II

De nocte magica


En Magī Sanctī ueniunt onustī
tūre murrā arōmaticīs et aurō.
Gaudeānt omnēs puerī puellae
mūnera noctū.

Quid Magī Sanctī hominēs adultōs
nocte dōnābunt? Magicōs amōrēs,
dulciter sparsōs theobrōmate atrō
et Venere albā.

Annae E. Radke carmina

Ō uenī, formōse genī Latīne,

personā mentēs agitāque corda,

Vergilī  Flaccīque, Ouidī pātrōne,

blande magister!


‘Laus Gadium’ ab Anna Elissa Radke composita a. 2014

Septimi , nolite timere, Horati,

barbaras Syrtes et adire Gades!

Namque ibi regnant, iuga qui latina

ferre libenter

gestiunt. Vobis loca quidnam amoena?

Ver quid aeternum tepidaeque brumae,

Tibur et flumen rapidum Galaesi

arte regente?

Ergo festinate et adite Gades:

Finis Europae tamen umbilicus

artium et cultus, ubi doctus ille

regnat Apollo.


Hīc tibi est tūtum, philomēla, asylum:

ecce, mūnīta est tibi turris alta,

inter aerātōs sterilēsque rāmōs

exstrue nīdum!

Dulce et auribus modulāre carmen,

flōreant pullī, schola līberālēs

prōtegatque artēs – ut avēs inermēs-

atque poētās.


 Genethliaticon Sandrae Ramos dedicatum

 

Quidnam sustulit Hercules Minervae?

Mala ille Hesperidum aurea abstulisse

Fertur, sed simul atque vidit extra

Europam fere et Africae propinquam

Hanc paeninsulam ibique et hanc magistram

Natalem generosius gerentem,

Heros tum subito immemor Minervae

Ex horto Hesperidum illa rapta mala

Dono dat tibi, Sandra, – ego addo carmen.

Irisati Yokohamensis carmina

Ad Alexandram

semper Gādĭbŭs ut Lătīnĭtas tē
flōrescat dŭcĕ dulcĭus sălīnă
et discant jŭvĕnes făcētĭōrĕ
mŏdo autem mĕlĭōrĕ scriptă priscă.